Bible

 

Ezechiel 25

Studie

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis.

3 Et dices filiis Ammon : Audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixisti : Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est ; et super terram Israël, quoniam desolata est ; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem :

4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hæreditatem : et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua : ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum.

5 Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum : et scietis quia ego Dominus.

6 Quia hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,

7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram : et scies quia ego Dominus.

8 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixerunt Moab et Seir : Ecce sicut omnes gentes, domus Juda :

9 idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus, inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,

10 filiis orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in hæreditatem, ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.

11 Et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus.

12 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis :

13 idcirco hæc dicit Dominus Deus : Extendam manum meam super Idumæam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro : et qui sunt in Dedan gladio cadent.

14 Et dabo ultionem meam super Idumæam per manum populi mei Israël, et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.

15 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres,

16 propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimæ regionis,

17 faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore : et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.

   

Bible

 

Ezechiel 12:9

Studie

       

9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7931

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7931. 1 Vers. 25-28. Et erit quod veneritis ad terram quam dabit Jehovah vobis, quemadmodum locutus est, et custodietis servitium hoc. Et erit quod dixerint ad vos filii vestri, Quodnam servitium hoc vobis? Et dicetis, Sacrificium Paesach hoc Jehovae, quod praeteriverit praeter domos filiorum Israelis in Aegypto, in infligere Illum plagam Aegypto, et domos nostras liberaverit; et inflexit se populus, et incurvavit se. Et iverunt et fecerunt filii Israelis quemadmodum praecepit Jehovah Moschi et Aharoni, ita fecerunt. ‘Et erit quod veneritis ad terram quam dabit Jehovah vobis’ significat ad caelum, quod a Domino illis: ‘quemadmodum locutus est’ significat secundum promissionem in Verbo: ‘et custodietis servitium hoc’ significat cultum propter liberationem: ‘et erit quod dixerint ad vos filii vestri’ significat interiorem perceptionem veri quae conscientiae: ‘Quodnam servitium hoc vobis?’ significat cum in cultu: ‘et dicetis’ significat cogitationem: ‘Sacrificium Paesach hoc Jehovae’ significat cultum Domini propter liberationem: ‘quod praeteriverit praeter domos Israelis’ significat quod damnatio aufugeret a bonis in quibus detenti sunt a Domino: ‘in Aegypto’ significat cum in propinquitate ad malos: ‘in infligere Illum plagam Aegypto’ significat cum damnati illi qui ab Ecclesia in fide separata a charitate fuerunt: ‘et domos nostras liberaverit’ significat quod usque ad illos, quia in bono a Domino, nihil damnabile: ‘et inflexit se populus, et incurvavit se’ significat humiliationem oris et cordis: ‘et iverunt et fecerunt filii Israelis quemadmodum praecepit Jehovah Moschi et Aharoni’ significat quod illi qui ab Ecclesia spirituali oboedirent vero Divino: ‘ita fecerunt’ significat actum ex voluntate.

Poznámky pod čarou:

17932, in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.