Bible

 

Ezechiel 24:27

Studie

       

27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit : et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.

Bible

 

Ezechiel 33:10

Studie

       

10 Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israël : Sic locuti estis, dicentes : Iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus : quomodo ergo vivere poterimus ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 155

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

155. Verba haec, quod ‘costa aedificata sit in mulierem’, plura intime recondita habent quam usquam aliquis ex littera scire potest; nam Verbum Domini tale est ut in intimis spectet Ipsum Dominum, ac regnum Ipsius, inde vita omnis Verbi; hic similiter, est conjugium caeleste, quod in intimis spectatur. Conjugium caeleste est tale quod sit in proprio, et quod proprium vivificatum a Domino dicatur Domini Sponsa, ut et Uxor: proprium ita vivificatum a Domino habet perceptionem omnis boni amoris et veri fidei; ita habet omnem sapientiam et intelligentiam conjunctam cum ineffabili felicitate: sed quale hoc proprium vivificatum quod dicitur Sponsa et Uxor Domini, non paucis dici potest; solum quod angeli percipiant quod vivant a Domino, et cum non reflectunt, non aliter sciant quam quod ex se; sed est communis affectio, quae talis est ut dum vel minimum a bono amoris et vero fidei recedunt, percipiant mutationem; quare in sua pace et felicitate, quae ineffabilis est, sunt, quando in perceptione communi quod a Domino vivant. Hoc proprium quoque est quod intelligitur apud Jeremiam, ubi dicitur,

Creavit Jehovah novam in terra, mulier circumdabit virum, 31:22;

est conjugium caeleste quod hic quoque significatur, et per ‘mulierem’ proprium vivificatum a Domino, de qua muliere praedicatur ‘circumdare’; nam proprium tale est ut circumdet, sicut costa facta caro circumdat cor.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.