Bible

 

Ezechiel 24:13

Studie

       

13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.

Bible

 

Ezechiel 5:14

Studie

       

14 Et dabo te in desertum, et in opprobrium gentibus quæ in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis prætereuntis :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3811

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3811. Vers. 14, 15. Et dixit ei Laban, Utique os meum, et caro mea tu; et habitavit cum eo mensem dierum. Et dixit Laban Jacobo, Num quia frater meus tu, et servires mihi gratis, indica mihi quid merces tua? Dixit ei Laban, Utique os meum, et caro mea tu significat conjuncta quoad vera et quoad bona: ‘et habitavit cum eo mensem dierum’ significat vitae statum novum: ‘et dixit Laban Jacobo, Num quia frater meus tu’ significat quia consanguinei ex bono: ‘et servires mihi gratis, indica mihi quid merces tua’ significat quod erit medium conjunctionis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.