Bible

 

Ezechiel 24

Studie

   

1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :

2 Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.

3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam.

4 Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.

5 Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.

6 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! Per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.

7 Sanguis enim ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum : et effudit illum super terram, et possit operiri pulvere.

8 Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.

9 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !

10 Congere ossa, quæ igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.

11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.

12 Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.

13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.

14 Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.

15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ.

17 Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.

18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut præceperat mihi.

19 Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis ?

20 Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :

21 Loquere domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri, et filiæ vestræ, quas reliquistis, gladio cadent.

22 Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :

23 coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.

24 Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.

25 Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum, filios et filias eorum :

26 in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :

27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit : et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.

   

Bible

 

Ezechiel 37:18

Studie

       

18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes : Nonne indicas nobis quid in his tibi velis ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10105

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10105. ‘Et coques carnem in loco sancto’: quod significet praeparationem boni ad 1 usus vitae per vera doctrinae in illustratione ex Domino, constat ex significatione ‘coquere’ quod sit praeparare ad usum vitae per vera doctrinae, ex significatione ‘carnis’ quod sit bonum, de qua n. 7850, 9127, et ex significatione ‘in loco sancto’ quod sit ex illustratione Divina, nam locus sanctus est ubi Divinum Domini praesens 2 est, ita applicate ad vera doctrinae, ubi illustratio Divina, nam ubi Divinum Domini 3 praesens est, ibi illustratio. quod ‘coquere carnem sacrificii’ sit praeparare bonum ad usum vitae per vera doctrinae, est quia caro, per quam significatur bonum, sic praeparatur ad usum 4 corporis, inde in sensu spirituali, ad usum vitae; quod praeparatio fiat per vera doctrinae, patet, quoniam illa docent usum; per ‘aquas’ etiam, in quibus fit coctio, significantur vera, videatur n. 2702, 3058, 3424, 5668, 8568, 9323.

[2] Dicitur per vera doctrinae 5 in illustratione a Domino, quoniam vera ex Verbo in doctrinam concinnanda sunt, ut inserviant usui, quod fiet ab illis qui in illustratione sunt a Domino; ac illi in illustratione sunt cum legunt Verbum, qui in affectione veri sunt propter verum et propter bonum vitae, et non illi qui propter gloriam sui, famam, 6 aut lucrum, ut 7 finem. Quod doctrina ex Verbo omnino erit ut Verbum intelligatur, videatur n. 9025, 9409, 9410, 9424, 9430, et 8 qui doctrinam ex Verbo colligent erunt in illustratione a Domino, n. 9382, 9424.

[3] Quod ‘coquere in aquis’ sit redigere vera in doctrinam et sic praeparare ad usum vitae, apparet ad primum aspectum sicut non conforme et sicut distans, sed usque quod ita sit, constare potest ex locis in Verbo ubi ‘coquere aquis’ dicitur, et quoque ubi ‘olla’ in qua coctio, nominatur, ut in 2 libro Regum, Elisaeus rediit ad Gilgalem cum fames in terra; cum filii prophetarum sederent coram illo, dixit puero suo, Appone ollam magnam, et coque pulmentum filiis prophetarum; exivit unus in agrum ad colligendum olera, et invenit vitem agrestem, et collegit de illa 9 colocynthidas agri; et concidit in ollam pulmenti: cum comederent de pulmento, clamabant, Mors in olla, vir Dei; quare dixit ut acciperent farinam, quam jecit in ollam, et dixit, Effunde populo ut comedant; tunc non fuit res mala in olla, 2 Reg. 4:38-42 10 ; hoc miraculum, sicut reliqua in Verbo, involvit sancta Ecclesiae, quae patefiunt per sensum internum; ex hoc scitur quod ‘Elisaeus’ repraesentaverit Dominum quoad Verbum, pariter ac Elias, quod ‘filii prophetarum’ sint qui docent vera ex Verbo, quod' ‘olla’, quae jussu Elisaei apponebatur, 11 sit doctrina inde, quod ‘vitis agrestis’ et inde 12 ‘colocynthides’ 13 sint falsa; inde patet quid ‘mors in olla’; ‘farina quam jecit in ollam’ est verum 14 ex bono, ex quo quia doctrina emendatur, factum est, quod non esset res mala in olla; inde quoque patet quod ‘coquere in olla’ sit conferre in doctrinam, et sic praeparare ad usum; quod omnia miracula in Verbo involvant sancta Ecclesiae, videatur n. 7337, 8364, 9086, quod ‘Elisaeus’ repraesentaverit Dominum quoad Verbum, n. 2762, quod ‘prophetae’ sint docentes vera, ita abstracte a personis vera doctrinae, n. 2534, 7269, quod ‘vitis’ sit verum Ecclesiae, et ‘uvae’ ejus bonum, n. 5113, 5117, 9277, inde ‘vitis agrestis’ et ‘colocynthides’ sunt falsa et mala; quod ‘farina’ sit verum fidei genuinum ex bono, n. 9995, quod ‘pulmentum’ quod coquerent, sit congeries doctrinalium, qualis erat Judaeorum, n. 3316; inde concludi potest quid sit ‘coquere’ et quid sit ‘olla’:

apud Ezechielem,

[4] Paraboliza contra domum rebellionis parabolam; Apponeollam, appone, etiamque infunde in eam aquas; colligendo frusta in eam, omne frustum bonum, femur et umerum, electione ossium imple, et coquantur ossa in medio ejus: sic dixit Dominus Jehovih, Vae urbi sanguinum, ollae cujus spuma in ea, et cujus spuma non exit ex ea! 24:3-6;

describitur hic Verbum quale est quoad doctrinam 15 , quod nempe ibi sint Divina Vera ex Divino Bono; et dein describitur doctrina ex Verbo, qualis erat apud gentem Judaicam quod plena immunditiis et falsis; ‘olla’ est doctrina, ‘femur, umerus, et electio ossium’ sunt Divina Vera ex Divino Bono in ordine successivo, urbs sanguinum est gens Judaica respective ad verum doctrinae apud se, ita abstracte a gente seu persona est 16 doctrina quae destruit bonum, spuma in ea' est externum favens spurcis amoribus, 17 quo non remoto conspurcatur verum; inde quoque patet quod ‘olla’ sit doctrina, et ‘coquere’ sit praeparare ad usum:

apud eundem,

[5] Spiritus dixit ad me, Fili hominis, hi viri cogitant iniquitatem, et consulunt consilium malitiae in urbe, dicentes, Non prope aedificare domos, ipsa olla et nos caro, 11:2, 3, 7; hic quoque ‘olla’ pro doctrina falsi ex malo, ita enim dicitur urbs ubi cogitatur iniquitas et consulitur consilium malitiae; quod etiam ‘urbs’ sit doctrina, videatur' n. 402, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493, hic doctrina talis:

apud Jeremiam,

[6] Jehovah dixit, quid tu vides? dixi, Ollam exsufflatam ego video, cujus facies versus septentrionem; dixit Jehovah, A septentrione aperietur malum super omnes habitatores terrae, 1:13, 14;

‘olla exsufflata’ etiam hic pro doctrina falsi ex malo; ‘septentrio’ est status obscurus quoad verum fidei, et quoque caligo ex falsis, n. 3708; inde patet quid haec visio prophetica 18 involvit:

apud Sachariam,

[7] In die illo erit omnis olla in Hierosolyma [et] in Jehudah sanctitas Jehovae Zebaoth, et venient omnes sacrificantes, et sument de illis, et coquent in illis, 14:21 ;

hic ‘olla’ significat doctrinam charitatis et fidei, ita doctrinam veri ex bono; ‘Hierosolyma’ est Ecclesia Domini, ‘sacrificantes’ sunt qui in cultu Divino 19 ; inde patet quod ‘coquere in ollis’ sit praeparare ad usum vitae spiritualis:

apud Moschen, Omne vas testae in quo coquitur caro sacrificii reatus et peccati, frangetur; sed si in vase aeris coctum fuerit, abradetur, et immergetur in aquis, Lev. 6:21 [KJV 28];

‘vas testae in quo coctio’ est falsum quod non cohaeret cum bono, ‘vas aeris’ est doctrinale in quo bonum, ‘coctio carnis sacrificii reatus et peccati in illis’ est praeparatio ad purificationem a malis et inde falsis; inde patet quid repraesentatum est per quod vas testae frangeretur, et quod vas aeris abraderetur et immergeretur aquis.

Poznámky pod čarou:

1. usum altered to usus

2. The Manuscript places this after doctrinae.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. ex

6. et

7. fides, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

8. The Manuscript inserts quod.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. significat doctrinam

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. significant

14. The Manuscript inserts fidei.

15. The Manuscript inserts in se.

16. verum doctrinae; inde urbs sanguinum est quod destruens bonum

17. quod non remotum, et quo sic verum conspurcatur

18. significat

19. The Manuscript inserts secundum illam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.