Bible

 

Ezechiel 24

Studie

   

1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :

2 Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.

3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam.

4 Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.

5 Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.

6 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! Per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.

7 Sanguis enim ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum : et effudit illum super terram, et possit operiri pulvere.

8 Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.

9 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !

10 Congere ossa, quæ igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.

11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.

12 Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.

13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.

14 Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.

15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ.

17 Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.

18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut præceperat mihi.

19 Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis ?

20 Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :

21 Loquere domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri, et filiæ vestræ, quas reliquistis, gladio cadent.

22 Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :

23 coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.

24 Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.

25 Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum, filios et filias eorum :

26 in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :

27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit : et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.

   

Bible

 

Ezechiel 33:10

Studie

       

10 Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israël : Sic locuti estis, dicentes : Iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus : quomodo ergo vivere poterimus ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1164

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1164. Quod per ‘Cush seu Aethiopiam’ significentur cognitione interiores Verbi per quas confirmant principia falsa, constat apud Jeremiam,

Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae, et dixit, Ascendam, obtegam terram; perdam civitatem, et habitantes in ea. Ascendite equi, et insanite currus, et egrediantur fortes; Cush et Put, apprehendentes scutum, 46:8, 9;

hic ‘Aegyptus’ pro iis qui nihil credunt nisi ex scientificis illa capiant, inde omnia dubitativa, negativa et falsa, quod est ‘ascendere, obtegere terram, et perdere civitatem’: ‘Cush’ ibi pro cognitionibus universalioribus et interioribus Verbi quibus capta principia falsi confirmant; ‘Put’ pro cognitionibus ex sensu litterali Verbi quae sunt secundum sensuum apparentias:

[2] apud Ezechielem,

Veniet gladius in Aegyptum, et erit dolor in Cush, cum cadet confossus in Aegypto; et accipient turbam ejus, et destruentur fundamenta ejus; Cush et Put, et Lud, et tota 1 Ereb et Kub, et filii terrae foederis cum iis gladio cadent, 30:4-6;

haec nusquam aliquis sciret quid esset, nisi ex sensu interno; et nisi nomina significarent res, paene nullus sensus foret; sed hic per ‘Aegyptum’ significantur scientiae per quas intrare volunt in mysteria fidei; ‘Cush et Put’ vocantur fundamenta ejus, quia sunt cognitiones ex Verbo:

[3] apud eundem,

In die illo exibunt nuntii a coram Me in navibus ad terrendum Cush confidentem, et erit dolor in iis juxta diem Aegypti, 30:9;

‘Cush’ pro cognitionibus ex Verbo confirmantibus falsa ex scientificis exclusa:

apud eundem,

Dabo terram Aegypti in vastitates, vastitatem desolationis a turri Sevene, et usque ad terminum Cush, 29:10;

ibi ‘Aegyptus’ pro scientificis, ‘Cush’ pro cognitionibus interiorum Verbi, quae sunt ‘termini’ quousque vadunt scientiae:

[4] apud Esaiam,

Ducet rex Asshuris captivitatem Aegypti, et captivitatem Cushi, pueros et senes, nudum et discalceatum, et detectos nate, nuditatem Aegypti; et consternabuntur et erubescent ob Cushum spem eorum, et ob Aegyptum decus eorum, 20:4, 5;

ibi ‘Cush’ pro cognitionibus ex Verbo quibus confirmantur falsa per scientifica capta; ‘Asshur’ est ratiocinatio quae ‘captivos ducit’:

apud Nahum, Cush fortitudo ejus et Aegyptus, et non finis; Put et Lubim fuerunt in auxilio tuo, 3:9;

de Ecclesia vastata, ubi similiter ‘Aegyptus’ pro scientificis et ‘Cush’ pro cognitionibus.

[5]‘Cush et Aegyptus’ simpliciter pro cognitionibus et scientiis, quae sunt veritates utiles illis qui sunt in fide charitatis; ita in bono sensu;

apud Esaiam,

Dixit Jehovah, Labor Aegypti, et merces Cushi, et Sabaeorum, viri mensurae, ad te transibunt, et tibi erunt; post te ibunt in compedibus, transibunt, et ad te incurvabunt se, ad te orabunt, Tantummodo in te Deus, et non praeterea alius Deus, 45:14;

‘labor Aegypti’ pro scientia, ‘merces Cushi et Sabaeorum’ pro cognitionibus spiritualium quae illis inserviunt qui agnoscunt Dominum,

[6] nam eis omnis scientia et cognitio:

apud Danielem,

Rex septentrionis dominabitur in recondita auri et argenti, et in omnia desiderabilia Aegypti; et Lubim (Put) et Cushim, in incessibus tuis, 11:43;

‘Put et Cush’ ibi pro cognitionibus ex Verbo, ‘Aegyptus’ pro scientificis:

apud Zephaniam, A transitu fluviorum Cushi adoratores Mei, 3:10;

pro illis qui extra cognitiones, ita pro gentibus:

apud Davidem,

Venient magnates ex Aegypto, Cush accelerabit manus suas Deo, Ps. 68:32 [KJV Ps. 68:31];

[7] hic ‘Aegyptus’ pro scientiis, et ‘Cush’ pro cognitionibus:

apud eundem,

Memorabo Rahabam et Babel inter cognoscentes Me; ecce Philistaea et Tyrus cum Cusho; hic natus est ibi, (in civitate Dei), Ps. 87:4;

‘Cush’ pro cognitionibus ex Verbo, quare dicitur ‘natus in civitate Dei’. Quia ‘Cush’ significat cognitiones interiores Verbi, et intelligentiam inde, ideo dicitur, quod fluvius secundus exiens ex horto Edenis circumdederit totam terram Cush, de quo videatur prius n. 117.

Poznámky pod čarou:

1. ‘Ereb’ does not seem to be a place name, but the Hebrew = ‘strangers, aliens’ Ges. suggests ‘auxiliary forces’, and the KJV (1611) has ‘mingled people’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.