Bible

 

Ezechiel 24

Studie

   

1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :

2 Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.

3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam.

4 Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.

5 Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.

6 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! Per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.

7 Sanguis enim ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum : et effudit illum super terram, et possit operiri pulvere.

8 Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.

9 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !

10 Congere ossa, quæ igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.

11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.

12 Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.

13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.

14 Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.

15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ.

17 Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.

18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut præceperat mihi.

19 Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis ?

20 Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :

21 Loquere domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri, et filiæ vestræ, quas reliquistis, gladio cadent.

22 Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :

23 coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.

24 Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.

25 Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum, filios et filias eorum :

26 in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :

27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit : et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.

   

Bible

 

Ezechiel 12:9

Studie

       

9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6854

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6854. ‘Et descendi ad liberandum illum e manu Aegyptiorum’: quod significet quod Se demitteret ad illos ad eximendum e potentia falsorum scientificorum, quae vera Ecclesiae destruere conantur, constat a significatione ‘descendere’ quod sit se demittere, de qua sequitur; ex significatione ‘ad liberandum’ quod sit ad eximendum, nam qui eximit a falsis, is liberat; ex significatione ‘manus’ quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 3563, 4931-4937, 5544; et ex significatione ‘Aegyptiorum’ quod sint 1 scientifica falsa, quae sunt contra vera Ecclesiae, de qua n. 6651, 6679, 6683, ita quae haec destruere conantur. Cum hoc quod Dominus descendat 2 , ita se habet: dicitur de Domino descendere 3 aut Se demittere cum ad judicium, n. 1311; et quoque cum ad inferiora, hic ad illos qui ab Ecclesia spirituali sunt, 4 qui per ‘filios Israelis’ 5 significantur; agitur enim in sensu interno de illis quomodo infestantur a falsis, et tunc sustinent tentationes, et postmodum quomodo liberantur ut in caelum introducantur.

[2] At in his quae in hoc versu et quoque in sequentibus in sensu interno continentur, est adhuc majus mysterium quod nondum in Ecclesia notum est; quapropter detegendum: illi qui spirituales dicuntur qui sunt illi qui non regenerari queunt nisi solum quoad partem intellectualem, non autem quoad partem voluntariam; in quorum parte intellectuali ideo a Domino implantatur nova voluntas, quae voluntas est secundum doctrinalia fidei quae sunt Ecclesiae illorum; hi, nempe tales spirituales, unice salvati sunt per Adventum Domini in mundum; causa est quia Divinum transiens per caelum, quod fuit Divinum Humanum ante Adventum Domini, ad illos non potuit pertingere, quippe doctrinalia Ecclesiae illorum erant quoad plurimam partem non vera, ac inde bonum quod voluntatis, 6 nec bonum, n. 6427; quia 7 hi unice salvari potuerunt per Adventum Domini, ita nec prius potuerunt elevari in caelum, quapropter interea tenebantur in terra inferiore, ibi in locis quae in Verbo ‘foveae’ vocantur; quae terra 8 circumobsessa 9 erat ab infernis ubi falsa, a quibus tunc multum infestabantur; sed usque custodiebantur a Domino; at postquam Dominus in mundum venit, et Humanum in Se Divinum fecit, tunc illos qui ibi in foveis liberavit et ad caelum elevavit; 10 exque illis etiam caelum spirituale, quod est secundum caelum, formavit; hoc est quod intelligitur per ‘descensum Domini ad inferos’ et per ‘liberationem illorum qui vincti fuerunt’.

[3] Hoc mysterium est quod quoque in sensu interno describitur in hoc versu et in sequentibus; videantur quae prius de spiritualibus illis ostensa sunt, nempe quod spirituales in obscuro sint quoad verum et bonum fidei, n. 2708, 2715, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3241, 3833, 6289; quod obscurum illorum illuminetur a Divino Humano Domini, n. 2716, 4402; quia in obscuro sunt quoad verum et bonum fidei, quod oppugnentur valde ab infernis sed quod Dominus illos continue tutetur, n. 6419; quod spirituales non regenerari queant quoad partem voluntariam sed modo quoad partem intellectualem et quod ibi nova voluntas a Domino formetur, n. 863, 875, 895, 927, 928, 1023, 1043, 1044, 2256, 4328, 4493, 5113; quod spirituales salvati sint per Adventum Domini in mundum, n. 2833, 2834, 3969.

[4] In Verbo prophetico passim memorantur ‘vincti’ ac ‘vincti in fovea’, et quod a Domino liberati sint, per quos illi de quibus nunc dictum, in specie intelliguntur, ut apud Esaiam,

Ego Jehovah vocavi te in justitia, et apprehendam manum tuam, quia custodiam te, et dabo te in foedus populo, in lucem gentium, ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum, e domo claustri sedentes in tenebris, 42:6, 7:

apud eundem,

Custodivi te, et dedi in foedus populi, ad restituendum terram, ad dividendum hereditates devastatas, ad dicendum vinctis, Exite, eis qui in tenebris, Revelamini, super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum eorum, 49:8, 9;

ibi manifeste de Domino; ‘vincti’ in specie pro illis qui detenti fuerunt in terra inferiore usque ad Adventum Domini, et qui tunc elevati in caelum; in genere pro omnibus qui in bono sunt, et 11 sicut vincti a falsis, e quibus tamen eniti volunt, tenentur:

apud Sachariam, 5

Per sanguinem foederis tui emittam vinctos quos e fovea, 9:11:

apud Esaiam,

Colligendo colligentur vinctus in fovea, et claudentur in claustro, post multitudinem dierum visitabuntur, 24:22;

‘vincti in fovea’ pro iisdem: et praeterea, ab his apud Esaiam,

Unxit Jehovah Me ad evangelizandum pauperibus, misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, vinctis, oculis capto, ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, 61:1 [, 2]:

et 12 alibi, Populus ambulantes in tenebris, viderunt lucem magnam; habitantes in terra umbrae mortis, lux effulsit super illos, 9:1 [KJV 2].

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts ad liberandum, per quod significatur quod se demittat ad opem ferendam.

3. seu

4. quae Ecclesia

5. repraesentatur

6. non

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript deletes erat and inserts est.

10. et ex

11. The Manuscript places this after falsis.

12. apud Eundem

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.