Bible

 

Ezechiel 21:19

Studie

       

19 Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis : de terra una egredientur ambæ : et manu capiet conjecturam ; in capite viæ civitatis conjiciet.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6440

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6440. ‘Benjamin’: quod significet verum boni Ecclesiae spiritualis 1 quae Josephus, constat ex repraesentatione ‘Benjaminis’ quod sit spirituale caelestis, de qua n. 4592, 2 spirituale caelestis est verum boni, hic verum illius boni quod est Ecclesiae spiritualis, qua per Josephum in hoc Israelis prophetico repraesentatur; per ‘Josephum’ enim quia repraesentatur Ecclesia spiritualis, n. 6417, per illum etiam repraesentatur bonum quod est illius Ecclesiae, nam Ecclesia est Ecclesia ex bono; hujus boni verum est ‘Benjamin’.

Poznámky pod čarou:

1. quae changed to quod

2. quod est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.