Bible

 

Ezechiel 20:40

Studie

       

40 in monte sancto meo, in monte excelso Israël, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israël : omnes, inquam, in terra in qua placebunt mihi, et ibi quæram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum, in omnibus sanctificationibus vestris.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9011

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9011. ‘Et ponam tibi locum quo fugiat illuc’: quod significet statum inculpati et sic exempti poena, constat ex significatione ‘loci’ quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387, 3404, 4321, 4882, 1 5605, 7381, et ex significatione ‘azyli’, seu ‘loci quo 2 fugeret ille’, qui improviso seu ex casu occiderit aliquem, quod sit status inculpati et sic exempti poena; nam qui 3 percusserant aliquem ex casu, hoc est, absque proposito, ita non ex 4 praevia cogitatione 5 , nec affectione mala quae voluntatis, illi non in aliqua culpa ex se fuerunt; quapropter cum tales venerunt ad locum azyli, exempti poena fuerunt. Per illos repraesentati sunt qui aliquem non ex proposito laedunt quoad vera et bona fidei, et inde exstinguunt vitam ejus spiritualem, 6 nam illi in statu inculpato et exempto poena 7 sunt; sicut 8 sunt illi qui omnimodam fidem habent religioso suo, quod etiam 9 est in falso, et ex hoc ratiocinantur contra verum et bonum fidei et sic persuadent, ut solent quandoque haeretici qui conscientiosi et inde zelotes. 10

[2] Quod illi repraesentati fuerint qui 11 fugerunt ad azyla, constat apud Moschen, Opportunas 12 seligetis urbes, quae urbes refugii sint vobis, ut fugiat eo homicida percutiens animam per errorem: ut si ex improviso citra inimicitiam, impulerit eum, aut projecerit super eum quodcumque instrumentum sine proposito, aut ullo lapide mori possit, dum non videt, 13 adeo ut cadere faciat super eum, et moriatur, cum tamen hostis illi non fuerit, nec quaesiverit malum illius, Num. 35:(11, ) 12, 22, 23:

et apud eundem,

Hoc verbum homicidae qui fugiet eo ut vivat, cum percusserit socium suum praeter scientiam, cum ille non osor ejus heri et nudius tertius; cum venerit cum socio suo in silvam ad caedendum ligna, sed dum impulsa fuerit manus ejus cum securi, ad caedendum lignum, excussum fuerit ferrum a ligno, et invenerit socium ejus ut moriatur; hic fugiet ad unam urbium harum, ut vivat, Deut. 19:4, 5;

[3] describitur hic status inculpati et exempti poena, qui aliquem per falsa fidei quae crediderat vera, aut per scientifica ex fallaciis sensuum, laeserit, et sic damnum intulerit vitae ejus internae seu spirituali; 14 ut id significetur, describitur error ille seu casus per instrumentum quodcumque, et per lapidem quem cadere fecerit super socium, ut moriatur, 15 ut et per securim seu ferrum cadens e ligno suo, cum ambo caederent ligna in silva; causa quod per talia describatur, est quia instrumentum significat scientificum, ‘lapis’ 16 verum fidei et in opposito sensu falsum; similiter ‘ferrum securis’ 17 et ‘ 18 caedere ligna 19 ’, significat disputationem de bono ex religioso;

[4] quisque potest videre quod homicidium factum per errorem non absque causa arcana descriptum fuisset per 20 ferrum securis cadens ex suo ligno in silva, quoniam talis error raro et vix semel intra plures annos accidere solet; sed 21 quod error ille per talia descriptus sit, est 22 propter sensum internum, in quo describitur damnum animae ab alio per falsa fidei quae ex religioso suo crediderat esse vera, nam qui damnum infert per falsa quae credit vera, non ex proposito seu ex meliore conscientia 23 damnum facit, 24 quia ex fide sui religiosi et inde zelo'; haec ut in sensu interno 25 significarentur per illos qui occidunt 26 socios per errorem, descripta sunt, ut dictum, per ‘lapidem’, per ‘caedere lignum in silva’, et per ‘ferrum securis tunc cadens e ligno in socium’; nam ‘lapis’ est verum fidei in naturali homine, et in opposito sensu est falsum, videatur n. 643, 1298, 3720, 6426, 8609, 8941, similiter ‘ferrum’, n. 425, 426; ‘ferrum securis cadens ex suo ligno’ est verum separatum ex bono, ‘lignum’ enim est bonum, n. 643, 2812, 3720, 8354, ‘caedere lignum’ est meritum 27 ponere in operibus, n. 1110, 4943, 8740; ‘caedere’ autem ‘ligna in silva’ est ea et similia ventilare, ut et in quaestionem 28 mittere, nam ‘silva’ est religiosum.

[5] Talia per caedere ligna in silva 29 securibus significantur apud Jeremiam,

Mercenarii Aegypti 30 cum robore ibunt, et cum securibus venient illi, sicut excisores lignorum, excident silvam ejus, dictum Jehovae, 46:22, 23;

hic ‘excidere ligna in silva’ pro agere ex religioso falso et destruere talia quae Ecclesiae sunt; Ecclesia enim vocatur ‘silva’, ‘hortus’, et ‘paradisus’, ‘silva’ ex scientia, ‘hortus’ ex intelligentia, et ‘paradisus’ ex sapientia, n. 3220, nam arbores sunt perceptiones boni et veri, tum cognitiones eorum, n. 103, 2163, 2722, 2972, 4552, 7690, 7692;

[6] et quia ‘silva’ est Ecclesia quoad scientiam, ita quoad externa, est 31 quoque religiosum. Ecclesia quoad scientiam seu quoad externasignificatur per ‘silvam’ apud Davidem,

Exsultabit ager, et omne quod in eo; tunc cantabunt 32 omnes arbores silvae, Ps. 96:12 33 :

apud eundem,

Ecce audivimus de Ipso in Ephrata, invenimus Ipsum in agris silvae, Ps. 132:6;

haec de Domino: apud Esaiam,

Erit lux Israelis in ignem, et Sanctus illius in flammam; incendet gloriam silvae ejus, et Carmelum ejus; ab anima usque ad carnem consumet; unde reliquae arbores silvae numerus ut puer describat eas: excidet implexa silvae ferro, et Libanus per magnificum cadet, 10:[17, ] 18-20[, 34]; 34 ‘silva’ pro Ecclesia quoad cognitiones veri, ‘Carmelus’ pro Ecclesia quoad cognitiones boni, similiter ‘Libanus’ et ‘Chermon’; ‘arbores silvae’ pro cognitionibus, ut supra, ‘esse numerus ut puer describat’ pro paucis, ‘perplexa silvae’ pro scientificis, n. 2831:

[7] apud eundem,

Dixisti, Per multitudinem curruum meorum ego ascendamaltitudinem montium, latera Libani, ubi exscindam proceritatem cedrorum ejus, electionem abietum ejus, deinde veniam ad altitudinem finis ejus, silvam Carmeli ejus, 37:24:

apud Jeremiam,

Visitabo super vos juxta fructum operum vestrorum, et accendam ignem in silva ejus, 21:14:

apud Ezechielem,

Propheta contra silvam agri ad meridiem, ac dic silvae meridiei, Ecce incendam in te ignem, et comedet omnem arborem, 21:2, 3 [KJV 20:46, 47]:

apud Micham,

Pasce populum Tuum virga Tua, gregem hereditatis Tuae, habitantem solum silvam in medio Carmeli, 7:14;

quis non 35 videt quod in his locis silva non intelligatur per ‘silvam’, nec Libanus et Carmelus, quae sunt silvae, per ‘Libanum’ et ‘Carmelum’, sed quod' aliquid Ecclesiae? 36 ac’ quid Ecclesiae latuit huc usque, quia latuit sensus internus 37 (?n) et 38 mirum, quod in tam erudito orbe, qualis est Europa prae reliquis, ubi Verbum est in cujus singulis est sensus internus, ipsa cognitio de illo nulla sit; fuerat tamen apud antiquos in Chaldaea, in Assyria, in Aegypto, inque Arabia, et inde Graecia, in quorum libris, emblematibus, et 39 hieroglyphicis, adhuc talia offenduntur; sed quod perierit ejus rei cognitio, est quia non fides est quod spirituale sit aliquid.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. fugiat

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts quae intellectus.

6. quod

7. sint

8. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

9. ejus

10. The Manuscript inserts (in the margin) talibus assignata fuerunt loca refugii seu azyla, ut ibi ad tempus manerent, et hoc repraesentationis causa, ne tales qui laedunt alius vitam spiritualem ex pravo zelo, et sic non ex consulto, non puniantur et quoque ne amplius ex suo zelo alios infestent.

11. fugerent, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. ita

14. utque

15. tum

16. The Manuscript inserts significat.

17. tum quia

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The Manuscript inserts in sylva.

20. securim cadentem

21. quod descriptum

22. ut describatur

23. The Manuscript inserts, ut vocatur, .

24. sed ex fide et zelo sui religiosi

25. significentur

26. aliquem

27. The Manuscript places this after operibus.

28. The Manuscript inserts et litem.

29. securi

30. ex, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

31. The Manuscript inserts sylva.

32. omnia ligna

33. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

34. The Manuscript inserts ibi.

35. ex his locis videt quod per sylvam non (in the margin) intelligatur sylva, nec per Libanum et Carmelum Libanus et Carmelus, sed per illos

36. sed

37. The Manuscript inserts imo.

38. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

39. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.