Bible

 

Ezechiel 12:23

Studie

       

23 Ideo dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël : et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5045

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5045. ‘In manum Josephi omnes vinctos qui in domo carceris’: quod significet ab Ipso super omnia falsa, nempe verum gubernans in statu tentationum, constat a significatione ‘dare in manum Josephi’ quod sit in ejus potestatem, ‘manus’ enim est potestas, n. 5008, ita quod ab Ipso [sit]; ab Ipso enim fit quod ab Ipsius potestate; per ‘Josephum’ in sensu interno intelligitur Dominus, ut supra saepius ostensum; et a significatione ‘vinctorum in domo carceris’ quod sint falsa, de qua supra n. 5037, 5038; ita per ‘dedit princeps domus carceris in manum Josephi omnes vinctos qui in domo carceris’ significatur verum gubernans in statu tentationum ab Ipso super omnia falsa, hoc est, quod ab Ipso verum per quod gubernavit falsa in statu tentationum. Hic et in sequentibus ad finem hujus capitis in sensu interno agitur de Domino quod Ipse ex propria potentia in statu tentationum gubernaverit, hoc est, vicerit inferna quae in malis et falsis fuerunt 1 , quae continue mala et falsa humano generi infuderunt 2 ; quod Dominus propria potentia illa vicerit et subjugaverit, et sic Humanum in Se glorificaverit seu Divinum fecerit, videatur n. 1616, 1749, 1755, 1813, 1904, 1914, 1921, 1935, 2025, 2026, 2083, 2159, 2574, 2786, 2795, 3036, 3 3382, 4075, 4286, 5005; hoc 4 a pluribus locis in Verbo constat, ut quoque ab hoc apud Johannem,

Ego pono animam Meam, ut rursus accipiam eam; nemo tollit eam a Me, sed Ego pono a Me Ipso; potestatem Ego habeo ponendi eam, et potestatem habeo rursus accipiendi eam, 10:17, 18;

quod passio crucis fuerit ultimum tentationum, per quod Humanum in Se plene glorificavit, hoc est, Divinum facit, patet quoque a pluribus locis in Verbo, ut quoque apud Joh. 13:31, 32; 17:1, 5; Luc. 24:26.

Poznámky pod čarou:

1. sunt

2. humano generi mala et falsa infundunt

3. The Second Latin Edition inserts 3381

4. quod Dominus propria potentia Se glorificaverit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3780

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3780. ‘Et dixit illis, An pax ei?’: quod significet nonne illud ex regno Domini, nempe bonum, constat a significatione ‘pacis’, de qua sequitur: in sensu historico de Labane quaeritur an pax ei, at in sensu interno de bono quod per ‘Labanem’ repraesentatur; quod ‘Laban’ sit bonum communis stirpis collaterale, hoc est, quale apud gentes quae in Ecclesia communi, hoc est, 1 in regno Domini sunt, videatur mox supra n. 3778; inde patet quod 2 per illa verba significetur, nonne illud ex regno Domini?

[2] Quod ‘pacem’ attinet, significat illa in supremo sensu Ipsum Dominum, et inde in sensu interno regnum Ipsius, estque 3 pax Divinum Domini intime afficiens bonum in quo sunt illi qui ibi 4 ; quod haec significentur per pacem in Verbo, constare potest a pluribus locis 5 , ut apud Esaiam,

Puer natus est nobis, filius datus est nobis, super cujus humero principatus, et vocabitur nomen Ipsius, Mirabitis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis: multiplicanti principatum et pacem non erit finis super throno Davidis, et super regno Ipsius, 9:5, 6 [KJV 6, 7];

ubi ‘Princeps pacis’ manifeste pro Domino, et multiplicans principatum et pacem' pro illis quae in regno Ipsius, ita pro ipso regno:

apud eundem,

Erit opus justitiae pax, et labor justitiae quies, et securitas in aeternum; et habitabit populus Meus in habitaculo pacis, 32:17, 18;

ibi de regno Domini, ubi ‘pax, quies, et securitas’ sibi succedunt; ‘habitaculum pacis’ pro caelo:

[3] apud eundem,

Angeli pacis amare flent; vastatae sunt semitae, cessavit transiens viam, 33:7, 8;

‘angeli pacis’ pro illis qui in regno Domini, ita 6 pro ipso regno, et in supremo sensu pro Domino; ‘vastatae semitae, et cessavit transiens viam’ pro quod non alicubi verum amplius; quod ‘semitae et viae’ sint vera, videatur n. 627, x2333 apud eundem,

Quam jucundi sunt super montibus pedes evangelizantis, audire facientis pacem, [evangelizantis bonam, audire facientis salutem] dicentis Zioni, Regnat 7 Deus tuus, lii

7; ‘evangelizans et audire faciens pacem’ pro regnum Domini:

apud eundem,

Montes recedent, et colles dimovebuntur, sed misericordia Mea a tecum non recedet, et foedus pacis Meae non dimovebitur,

54:10:

apud eundem,

Viam pacis non noverunt; nec judicium in orbitis eorum,

59:8:

[4] apud Jeremiam,

Colligam pacem Meam a cum populo hoc, dictum Jehovae, miserationem et misericordiam, 16:5:

apud eundem,

Vastatae sunt caulae pacis, propter ardorem [irae]

Jehovae, 25:37:

apud eundem,

Propheta qui prophetat de pace, cum venit verbum prophetae 8 , cognoscetur propheta, quod miserit illum Jehovah [in veritate, ] 28:9:

apud eundem,

Ego novi cogitationes, quas Ego cogitans super vos, dictum Jehovae, cogitationes pacis, 29:11:

apud Haggaeum, Major erit gloria domus hujus posterioris, quam prioris, nam in loco hoc dabo pacem, 2:9.

apud Zachariam,

Semen pacis erunt, vitis dabit fructum suum, et terra dabit proventum suum, et caeli dabunt rorem suum, 8:12:

apud Davidem,

Custodi integritatem et vide rectum, quia postremum viro pax, Ps. 37:37:

apud Lucam, Jesus ad discipulos; [In] quam domum intraveritis, primum dicite, Pax domui huic; et si fuerit ibi filius pacis, requiescet super illo pax vestra; si vero non, super vos revertetur, 10:5, 6:

apud Johannem, Pacem relinquo vobis, pacem Meam do vobis; non sicut mundus dat, Ego do vobis, 14:27:

apud eundem Jesus dixit, Haec locutus sum vobis, ut in Me pacem habeatis 16:33.

[5] In omnibus his locis ‘pax’ in supremo sensu significat Dominum; in repraesentativo regnum Ipsius, et 9 bonum a Domino ibi, ita 10 Divinum quod influit in bonum seu in affectiones boni, quod et facit ex intimo gaudia et felicitates: inde patet quid per haec benedictionis verba, Levabit Jehovah facies Suas ad te, et ponet tibi pacem,

Num. 6:26,

intelligitur; et quid per salutationem sollemnem ab antiquo, ‘Pax vobis’; et eandem a Domino ad apostolos dictam, Joh. 20:19, 21, 26

videatur etiam de ‘pace’, n. 92, 93, 1726, 2780, 3170, 3696.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has ita

2. quid, in the First Latin Edition

3. The Manuscript has proinde ipsum bonum a Domino ibi, et est

4. The Manuscript inserts hoc est illos qui in bono sunt.

5. The Manuscript inserts ibi.

6. The Manuscript inserts pax.

7. Rex, in the Manuscript, and the First Latin Edition.

8. Jehovae, in the First Latin Edition

9. The Manuscript inserts ipsum.

10. The Manuscript has quia et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.