Bible

 

Exodus 9:28

Studie

       

28 Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7565

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7565. ‘Et reliquit servos suos et pecus suum in agro’: quod significet quod non recondita et reservata sint, constat ex significatione ‘relinqui in agro’ quod sit perire a falsis e malis, quae significantur per ‘grandinem ex qua 1 morerentur’, n. 7559-7561; haec sunt quae non recondita et reservata sunt, et sunt illa vera et bona quae non Domini sunt, de quibus mox supra n. 7564; per ‘servos’ significantur 2 illi qui in mente naturali, n. 7562, 7563, et per ‘pecus’ vera et bona quae quia non Domini sunt, in interioribus non recondi possunt.

Poznámky pod čarou:

1. morientur

2. malis cupiditatum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7563

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7563. ‘Fugere fecit servos suos et pecus suum ad domos’: quod significet quod recondita et reservata sint in interioribus, constat ex significatione ‘servorum’ quod sint illa quae in mente naturali, ut mox supra n. 7562; ex significatione ‘pecoris’ quod sit verum et bonum, de qua etiam supra n. 7556; et ex significatione ‘domuum’ quod sint quae intus in homine, ubi bonum et 1 verum a Domino reconduntur et reservantur, de qua n. 7560; inde patet quod per ‘fugere fecit servos suos et pecus suum ad domos’ significetur quod vera et bona quae in mente naturali, illa nempe quae Domini sunt, collecta sint ac recondita et reservata in interioribus.

Poznámky pod čarou:

1. verum altered to vera

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.