Bible

 

Exodus 9:15

Studie

       

15 Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7602

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7602. ‘Et hordeum’: quod significet bonum ejus, constat ex significatione ‘hordei’ quod sit bonum naturalis exterioris 1 ; quod ‘hordeum’ id sit, est quia est proventus agri, et est frumentum quod inservit esui; ‘frumentum’ enim in genere significat bonum veri, n. 3580, 5295, 5410, 5959, in specie ‘hordeum et triticum’, ‘hordeum’ bonum naturalis exterioris, et ‘triticum’ bonum naturalis interioris: illud significat ‘hordeum’ apud Joelem,

Excisa est minhah et libamen de domo Jehovae; luxerunt sacerdotes ministri Jehovae; devastatus est ager, luxit terra, quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum; pudefacti sunt agricolae, ejularunt vinitores, super tritico et super hordeo, eo quod perierit messis agri, 1:9-11;

apud prophetam ibi agitur de vastatione boni et veri, ut constat ex sequentibus ibi; quare per ‘frumentum, mustum, triticum, et hordeum’, non illa 2 significantur, sed spiritualia 3 , ita per ‘triticum’ bonum interius, et per ‘hordeum’ bonum exterius; similiter ‘hordeum’ apud Ezech. 4:9;

et in Deut. 8:8: in libro Judicum, Cum Guideon pervenit ad castra, vir recensens socio suo somnium, et dicebat, Ecce somniando somniavi, et ecce tostus panis hordeorum volvebat se ad castra Midianis, et venit ad tentorium usque, ac percussit illud ut concideret, et evertit illud sursum, atque sic cecidit tentorium, 7:13;

per ‘Midianem’ significantur qui in vero simplicis boni sunt, ac in opposito sensu, qui non in vitae bono, n. 3242, 4756, 4788, 6773; hoc bonum est bonum exterioris naturalis, et significatur per ‘panem hordeorum’; at jucundum voluptatum, si pro fine 4 , loco boni illius, est quod significatur per ‘tostum panem hordeorum’; 5 est status quem tunc repraesentabant Midianitae, qui ibi describitur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts sit.

2. intelliguntur

3. The Manuscript inserts quae significant.

4. The Manuscript inserts vitae.

5. estque

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5409

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5409. ‘Fratres Josephi decem’: quod significet talia vera Ecclesiae quae corresponderent, constat ex significatione ‘fratrum’ quod sint vera quae Ecclesiae; haec dicuntur ‘fratres Josephi’ qui est verum a Divino, ex correspondentia; correspondentia enim facit ut conjuncta sint sicut frater fratri; per 1 filios Jacobi significantur omnia fidei, seu vera Ecclesiae in communi, n. 5403, similiter per ‘fratres Josephi’, sed ex correspondentia; per 2 decem filios Jacobi ex Leah significantur vera quae sunt Ecclesiae externae, 3 et per binos filios Jacobi ex Rachel significantur vera quae sunt Ecclesiae internae, ut patet ab illis quae de Leah et Rachele ostensa sunt, quod nempe ‘Leah’ sit affectio veri exterioris et ‘Rachel’ affectio veri interioris, de quibus n. 3758, 3782, 3793, 3819; quod Ecclesiae internum et externum sint fratres, videatur n. 1222; 4 Ipse Dominus inde vera et inde bona per charitatem et fidem correspondentia vocat ‘fratres’, hoc est, illos qui in veris et inde bono sunt 5 ;

apud Matthaeum, Rex dicet illis, Amen dico vobis, in quantum fecistis uni ex his fratribus meis minimis, Mihi fecistis, 25:40 et alibi Respondit illis Jesus, dicens, Quae est mater Mea, aut fratres Mei? et circumspiciens circumcirca, ... dixit, Ecce mater Mea et fratres Mei; 6 quisque namque fecerit voluntatem Dei, hic frater Meus, et soror Mea, et mater Mea, Marcus 3:33-35, Matth. 12:49, Luc. 8:21.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. the maidservants' children were considered to be children also of the mistress

3. at

4. Ipse etiam Dominus vocat ipsa vera et inde bona fratres

5. The Manuscript inserts quatenus in correspondentia.

6. quisquis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.