12
Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
12
Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
7565. ‘Et reliquit servos suos et pecus suum in agro’: quod significet quod non recondita et reservata sint, constat ex significatione ‘relinqui in agro’ quod sit perire a falsis e malis, quae significantur per ‘grandinem ex qua 1 morerentur’, n. 7559-7561; haec sunt quae non recondita et reservata sunt, et sunt illa vera et bona quae non Domini sunt, de quibus mox supra n. 7564; per ‘servos’ significantur 2 illi qui in mente naturali, n. 7562, 7563, et per ‘pecus’ vera et bona quae quia non Domini sunt, in interioribus non recondi possunt.
Poznámky pod čarou: