Bible

 

Exodus 9:1

Studie

       

1 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7564

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7564. ‘Et qui non posuit cor [suum] ad verbum Jehovae’: quod significet quae non a Domino, constat ex illis quae supra n. 7562 explicata sunt, ubi ‘timens verbum Jehovae’ significat quae Domini erant; inde 1 vicissim ‘qui non posuit cor ad verbum Jehovae’ 2 significat quae non a Domino. Bona et vera sunt vel Domini vel non Domini; quae Domini sunt illa quae homo facit propter proximum, propter patriam, propter Ecclesiam, propter regnum Domini, ita propter ipsum verum et bonum, et imprimis propter Dominum; haec bona et vera sunt quae Domini; at 3 vera et bona quae non Domini sunt quae homo facit propter se ut finem, et propter mundum ut finem; haec quandoque apparent in externa forma sicut illa, sed in interna prorsus differunt; nam haec ducunt ad se, illa vero a se; 4 vera et bona quae non Domini 5 sunt quoque quoad plurem partem quae homo facit in statu infortunii, aegritudinis, doloris, et timoris, et non in statu libero, nam 6 haec sunt quoque propter se; omnia quidem vera et bona influunt a Domino, sed quando bona et vera Domini flectuntur apud hominem ad se, tunc fiunt illa hominis, et ejus propria ad quem flectuntur, nam fiunt bona amoris sui 7 et mundi; 8 talia bona sunt omnium malorum inter se; ex his patet quae bona et vera 9 intelliguntur per bona et vera Domini et per bona et vera quae non Domini.

Poznámky pod čarou:

1. est quod

2. sint

3. bona et vera

4. et quoque bona et vera

5. The Manuscript inserts sunt, .

6. The Manuscript deletes haec and inserts ea.

7. aut amoris

8. avertuntur sic a Domino ad hominem et fiunt propria ejus ad quem vertuntur

9. intelligantur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.