Bible

 

Exodus 8:8

Studie

       

8 Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum ut sacrificet Domino.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5302

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5302. ‘Et non exscindetur terra in fame’: quod significet ne pereat homo, nempe per defectum veri, constat ex significatione ‘exscindi’ quod sit perire; et a significatione ‘terrae’ hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, de qua mox supra n. 5301, et quia est mens naturalis, est ipse homo, nam homo est homo ex sua mente, ipsa enim mens constituit hominem, 1 et qualis illa est talis est homo; per mentem significatur hominis 2 intellectuale et voluntarium, consequenter ipsissima vita ejus; qui stupidi sunt, putant quod homo sit homo ex forma externa, quod nempe facies ei sit qualis hominis; qui minus stupidi sunt, dicunt quod homo sit homo ex eo quod loqui possit; et qui adhuc minus stupidi, quod homo sit homo 3 ex eo quod cogitare possit; sed homo non est homo ex illis sed ex eo quod cogitare verum et velle bonum queat, et quod tunc cum cogitat verum et vult bonum, possit intueri Divinum, et 4 illud perceptibiliter recipere;

[2] in hoc distinguitur homo a brutis animalibus; alioquin quod appareat sicut homo, quod loqui queat, et quod cogitare, hoc non facit quod sit homo, nam si cogitat falsum et vult malum, facit ut sit non solum sicut animal brutum sed etiam pejus illo, nam per 5 ipsas illas facultates destruit humanum apud se et se facit feram; quod imprimis constare potest a talibus in altera vita, tales enim cum apparent in luce caeli, ut et cum inspiciuntur ab angelis, apparent eo momento sicut monstra, et quidam sicut ferae, dolosi sicut serpentes, et alii aliter; at cum removentur a luce illa et remittuntur in lumen suum quod habent in inferno, apparent inter se sicut homines. Quomodo autem cum hoc se habet, nempe quod periturus homo in defectibus veri, si non habuerit bona et vera in interioribus a Domino recondita, quae 6 significantur per ‘cibum ad depositum terrae, ad septem annos famis, ne 7 exscindatur terra in fame’, in sequentibus hujus capitis dicetur.

Poznámky pod čarou:

1. nam

2. The Manuscript inserts et.

3. per id

4. illud after recipere

5. facultates illas

6. significabantur

7. exscindaretur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.