Bible

 

Exodus 8:29

Studie

       

29 At ait Moyses : Egressus a te, orabo Dominum : et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras : verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7424

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7424. ‘Et fuit pediculus in homine et in bestia’: quod significet quod mala interiora et exteriora cupiditatum inde, constat ex significatione ‘pediculorum’ quod sint mala, de qua n. 7419; ex significatione ‘hominis’ quod sit bonum, de qua n. 4287, 5302, ita in opposito sensu malum; et ex significatione ‘bestiae’ quod sit affectio boni, et in opposito sensu affectio mali seu cupiditas, de qua n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, 2179, 2180, 3218, 3519, 5198; sed cum nominatur ‘homo et bestia’, tunc per ‘hominem’ significatur bonum interius, et in opposito sensu malum interius, et per ‘bestiam’ bonum exterius, et in opposito sensu malum exterius. Causa quod per ‘hominem’ significetur bonum vel malum interius, est quia homo est homo ex interno suo homine, et ejus quali, non autem ab externo homine, nam externus homo non est homo absque interno; utque externus homo etiam sit homo, erit is prorsus subordinatus interno, adeo ut non ex se sed ex interno agat; quod per ‘bestiam’ significetur bonum exterius, et in opposito sensu malum exterius, est quia bestiis non datur 1 internum quale apud hominem; 1 internum, quod illis est, immersum est externo adeo ut unum sit cum illo, et 2 simul spectet deorsum seu versus terram absque ulla elevatione versus interiora. Mala cupiditatum dicuntur quia omnia mala sunt cupiditatum, 3 quia cupiditates sunt amorum. Mala interiora distinguuntur a malis exterioribus per id quod mala interiora sint quae cogitationis et voluntatis, 4 et mala exteriora 5 quae sunt actus; quod mala interiora sint et non exteriora, patet ex eo quod homo 6 possit esse malus, et tamen in externa forma apparere sicut vir probus, immo sicut vir fidei et conscientiae; quidam 7 etiam sciunt mentiri angelos, cum tamen interius sunt diaboli; tantum 8 discrepare potest forma interior, quae est spiritus, a forma exteriore, quae est corporis.

Poznámky pod čarou:

1. interius

2. utrumque spectat

3. quae

4. at

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript places this after malus.

7. sicut angeli

8. The Manuscript has is obscure. discrepat forma interior, quae est spiritus, a forma exteriore, quae est corporis seems to be altered to discrepant quoad interiora, quaeest spiritus, a exterioribus, quae sunt corporis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.