Bible

 

Exodus 7:20

Studie

       

20 Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus : quæ versa est in sanguinem.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7313

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7313. ‘Et serviant Mihi in deserto’: quod significet cultum in obscuro, constat ex significatione ‘servire Jehovae’ quod sit cultus; et ex significatione ‘deserti’ quod sit quod non habitatum et excultum est, de qua n. 2708, 3900, in spirituali sensu quod obscurum quoad bonum et verum fidei; quod hic desertum sit tale obscurum 1 , est quia in genere illi qui ab Ecclesia spirituali sunt, qui repraesentantur per ‘filios Israelis’, in obscuro 2 sunt quoad vera fidei 3 , videatur n. 2715, 2716, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3833, 4402, 6289, 6500, 6865, 6945, 7233; in specie quia in obscuro sunt 4 cum e statu infestationum et tentationum emergunt; qui enim in infestationibus 5 sunt, illi a falsis circumfunduntur, et aguntur sicut calamus a vento, sic a dubio in affirmativum et ab affirmativo in dubium, inde cum recens e statu illo 6 ascendunt, in obscuro 7 sunt; sed obscurum illud tunc per gradus illustratur; quia talis status 8 est illis qui 9 infestantur, idcirco filii Israelis deducti sunt in desertum, ut repraesentarent statum illum in quo fuerunt illi qui ab Ecclesia spirituali ante Adventum Domini; et quoque illum in quo sunt qui ab illa Ecclesia hodie, 10 et quoad falsa vastantur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts quoad vera fidei.

2. sint

3. The Manuscript inserts, respective.

4. quando

5. est, is falsis circumfunditur, et agitur

6. ascendunt altered to ascendit

7. The Manuscript deletes sunt and inserts est.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. in infestationibus sunt

10. qui

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2935

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2935. ‘Det mihi speluncam Machpelae’: quod significet obscuram fidei, constat a significatione ‘speluncae’ quod sit obscurum, de qua n. 2463; et a significatione ‘Machpelae’ quod sit fides quae in obscuro. Quod ‘spelunca’ significet obscurum, inde est quia locus est tenebrosus; cum dicitur ‘spelunca montis’, ut Gen. 19:30, quod ‘Lot habitaret in spelunca montis’, tunc est obscurum boni, at cum dicitur spelunca agri Machpelae, tunc est obscurum veri; hic quia dicitur spelunca Machpelae, et Machpelah erat ubi ager in cujus fine spelunca, est obscurum veri, seu quod idem, obscurum fidei, inde quoque patet quod ‘Machpelah’ sit fides quae in obscuro.

[2] Qui regenerantur, et fiunt spirituales, sunt quam maxime in obscuro quoad verum; bonum quidem a Domino apud illos influit, sed non ita verum, quare inter Dominum et bonum apud hominem datur parallelismus et correspondentia, non autem inter verum, videatur n. 1832; causa primaria est quia non sciunt quid bonum, et tametsi scirent, usque non ex corde credunt, et quamdiu bonum illis in obscuro est, tamdiu etiam est verum, nam ex bono omne verum; sed clarius, quod Dominus sit ipsum Bonum, et quod omne quod est amoris in Ipsum et charitatis erga proximum, sit bonum, et omne quod id asserit et confirmat sit verum, non sciunt nisi perquam obscure; immo etiam dubia fovent, et ratiocinia admittunt contra illa; et quamdiu in tali statu sunt, lux veri a Domino influere non potest; immo de Domino ut de homine alio, non ut de Deo cogitant, de amore in Ipsum ex amore quodam mundano; quid affectio genuina charitatis erga proximum vix sciunt, immo quid charitas, et quid proximus, cum tamen haec essentialia sunt; inde patet quantum in obscuro sunt spirituales, et adhuc magis ante regenerationem, de quo statu hic agitur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.