Bible

 

Exodus 7

Studie

   

1 Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus.

2 Tu loqueris ei omnia quæ mando tibi : et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israël de terra sua.

3 Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti,

4 et non audiet vos : immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima.

5 Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum.

6 Fecit itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : ita egerunt.

7 Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.

8 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron :

9 Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.

10 Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum.

11 Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos : et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas et arcana quædam similiter.

12 Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum.

13 Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.

14 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum.

15 Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas : et stabis in occursum ejus super ripam fluminis : et virgam quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua.

16 Dicesque ad eum : Dominus Deus Hebræorum misit me ad te, dicens : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto : et usque ad præsens audire noluisti.

17 Hæc igitur dicit Dominus : In hoc scies quod sim Dominus : ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.

18 Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquæ, et affligentur Ægyptii bibentes aquam fluminis.

19 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem : et sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.

20 Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus : quæ versa est in sanguinem.

21 Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque fluvius, et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Ægypti.

22 Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis : et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus.

23 Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.

24 Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent : non enim poterant bibere de aqua fluminis.

25 Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7240

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7240. ‘Et fuit in die illo locutus est Jehovah ad Moschen in terra Aegypti’: quod significet statum tunc Ecclesiae cum mandatum est per legem a Divino ad illos qui e regno spirituali Domini, cum adhuc in propinquitate essent illis qui in infernis, constat ex significatione ‘diei’ quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 6110, hic status Ecclesiae quia de 1 illo agitur; ex significatione ‘loqui Jehovah’ quod sit mandatum, hic ad illos qui e regno spirituali Domini; ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit lex a Divino, de qua n. 6771, 6827; et ex significatione ‘terrae Aegypti’ quod sit ubi illi qui e regno spirituali Domini infestati sunt a falsis; quod hoc fuerit in terra inferiore, quae propinqua infernis, videatur n. 7090; ‘terra Aegypti’ ubi filii Israelis erant, et vocabatur Goschen, significat terram illam inferiorem; sed ubi Aegyptii, significat inferna circum, e quibus infestationes 2 a falsis.

Poznámky pod čarou:

1. illa

2. per falsa

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7090

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7090. ‘Et dixerunt ad Pharaonem’: quod significet [inde] exhortationem ad illos qui contra vera Ecclesiae, constat ex significatione ‘dicere’, quia a Mosche et Aharone ex mandato Divino, quod sit exhortatio, ut quoque n. 7033; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit scientificum quod contra vera Ecclesiae, de qua n. 6651, 1 6673, 6683, ita illi qui tales sunt. Hic et in sequentibus agitur de illis qui ab Ecclesia spirituali salvati sunt per Adventum Domini in mundum, quique ante Adventum Ipsius detenti fuerunt in terra inferiore et ibi vexati a falsis, hoc est, ab infernalibus qui in falsis ex malo sunt; terra illa est sub plantis circumcincta infernis, a parte anteriore illis qui falsificarunt vera et adulterarunt bona; ad dextrum illis qui pervertunt ordinem Divinum, et inde sibi potentiam acquirere student; a tergo 2 malis geniis qui ex amore sui occulte machinati sunt malum contra proximum; profunde infra illos sunt qui Divinum prorsus spreverunt et naturam coluerunt, et inde omne spirituale a se removerunt; talibus circumcincti sunt illi qui in terra inferiore sunt, ubi ante Adventum Domini reservati sunt illi qui ab Ecclesia spirituali ac ibi infestati; sed usque a 3 Domino tutati, et evecti in caelum cum Domino quando Ipse resurrexit; de his videantur quae prius n. 6854, 4 6865, 6914, 6945, 7035, dicta et ostensa sunt.

[2] Terra inferior, ubi reservati sunt illi qui ab Ecclesia spirituali 5 ad Adventum Domini, in Verbo aliquoties nominatur, ut apud Esaiam,

Cantate caeli, quia fecit Jehovah, jubilate inferiora terrae, personate montes cantu, silva et omnis arbor in illa, quia redemit Jehovah Jacobum, et in Israele gloriosum se reddidit, 44:23;

ibi de illis qui in inferiore terra, quod salvati a Domino; ‘Jacob’ et ‘Israel’ 6 sunt Ecclesia spiritualis, ‘Jacob’ 7 Ecclesia externa, ‘Israel’ 8 interna, n. 3305, 4286, 6426:

apud Ezechielem,

Fecero descendere te cum descendentibus foveam, ad populum aeternitatis, et habitare fecero te in terra inferiorum in desolationibus, 26:20:

apud eundem,

Ad terram 9 inferiorem in medio filiorum hominis, ad descendentes foveam: unde consolabuntur se in terra inferiore omnes arbores Edenis, selectio et praecipuum Libani, omnes bibentes aquas, 31:14, 16;

ibi terra inferior, ubi illi qui 10 ab Ecclesia spirituali 11 fuerunt.

[3] Hodie etiam, qui ab Ecclesia sunt, et impleverunt ideas suas mundanis et quoque terrestribus, et fecerunt ut vera fidei talibus 12 adjuncta essent, illi 13 ad terram inferiorem demittuntur et ibi quoque in pugnis sunt, et hoc usque dum mundana et terrestria illi a veris fidei separata sunt, ac talia inserta ut non amplius conjungantur; cum hoc peractum est, tunc inde elevantur in caelum nam antequam talia amota sunt, nullatenus possunt cum angelis esse sunt enim illa tenebrae et inquinamenta quae cum luce et puritate caeli non concordant; mundana et terrestria illa non nisi quam per pugnas contra falsa separari et amoveri possunt; pugnae illae fiunt hoc modo: infestantur illi qui ibi, a fallaciis et inde falsis quae ab infernalibus circumcirca emittuntur, sed a Domino per caelum refelluntur, et simul tunc insinuantur vera; et 14 haec apparent sicut apud illos qui in pugnis sunt;

[4] inde est quod Ecclesia spiritualis dicenda sit 15 pugnans; sed 16 hodie raro est pugnans apud aliquem in mundo, nam 17 homo Ecclesiae cum vivit in mundo, non sustinet pugnam, propter malorum turbam in cujus medio est, et propter carnem in qua est, quae infirma; homo in altera vita 18 contineri potest firmiter in vinculis conscientiae, non autem ita in mundo, nam si in mundo perducitur in aliquid desperationis, ut solent illi qui in pugnis 19 sunt, ilico vincula illa rumpit; sique illa rumpit, tunc succumbit, et si ita succumbit, actum est de salute ejus; inde est quod pauci intra Ecclesiam hodie a Domino admittuntur in pugnas pro veris contra falsa; pugnae illae sunt tentationes spirituales. Videantur etiam quae de terra inferiore, et vastationibus ibi, prius n. 4728, 4940-4951, 6854, ostensa sunt.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. mali genii

3. Divino

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts fuerunt.

6. pro Ecclesia spirituali

7. pro

8. The Manuscript inserts pro.

9. inferiorum, in the First Latin Edition.

10. The Manuscript inserts in vastationibus.

11. sunt

12. The Manuscript inserts ideis.

13. The Manuscript inserts etiam hodie.

14. hoc apparet

15. The Manuscript inserts Ecclesia.

16. pugnans est hodie raro apud hominem in quo illa Ecclesia est quamdiu is est

17. ibi

18. The Manuscript inserts etiam.

19. The Manuscript inserts illis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.