5
Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei.
5
Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei.
7218. ‘Et prae servitio duro’: quod significet ab infestationibus e meris falsis, constat ex significatione ‘servitii’ quod sit infestatio a falsis, de qua n. 7120, 7129, ita servitium durum est infestatio a meris falsis, nam qui infestantur a 1 mere falsis, et non refocillantur per vera per quae falsa discutiantur, et tamen vita illorum est vita veri quod fidei et boni quod charitatis, illi in maximo angore sunt, et quamdiu in illo statu, quasi in duro servitio sunt; inde est quod tales infestationes per ‘servitium durum’ significentur. Sciendum quod omne cogitationis influat, sed quando spiritibus est status vesperae et noctis, quod tunc cogitatio illorum in statu coacto sit, 2 tunc coguntur cogitare de falsis quae injiciuntur, et 3 ex coactione illa se exsolvere nequicquam 4 possunt; ast cum illis 5 est status mane et meridiei, tunc cogitatio illorum in statu libero est, 6 nam tunc licet illis cogitare de illis quae amant, ita de veris et bonis fidei et charitatis, 7 nam haec amoris illorum sunt; quod id liberum sit quod est amoris, videatur n. 2870-2893.
Poznámky pod čarou:
1. meris
2. et cogantur
3. The Manuscript inserts quod.
4. possint; at
5. The Manuscript places this after meridiei.
6. et
7. quae, quia affectionis seu amoris illorum sunt, idcirco cogitatio cum in illis, in libero est, quod hoc liberum sit
'Thirty' has a twofold significance because it is is the product of five and six, and also three and ten. From five multiplied by six, it signifies some aspect of combat, because 'five' signifies some part or aspect, and 'six,' combat. From three multiplied by ten, it signifies something full of remains of good and truth, because 'three' signifies fullness, and 'ten,' remains of good and truth. A composite number involves the same as the simple numbers it has as its factors.
(Odkazy: 2 Samuel 5:4; Arcana Coelestia 5335; Luke 3, 3:23, 23; Numbers 4:3, 4:23, 4:30)