Bible

 

Exodus 6:25

Studie

       

25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7245

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7245. ‘Ecce ego praeputiatus labiis’: quod significet quod impura, nempe lex Divina, illis qui in falsis.

7245a. ‘Et quomodo audiet ad me Pharao?’: quod significet quod sic non recepturi qui in falsis, constat ex illis quae supra n. 7224 et 7225 dicta sunt, ubi eadem verba. Quod Moscheh se dicat praeputiatum labiis, in sensu interno significat quod lex Divina impura appareat illis qui in falsis, secundum illa quae n. 7225 ostensa sunt; in sensu autem historico, in quo Moscheh ut caput refert posteritatem ex Jacobo ac id quod est Ecclesiae apud illos, ut supra n. 7041; ‘praeputiatus labiis’ significat quod cultus Divinus apud gentem illam talis esset; erat enim cultus apud illam gentem 1 impurus, nam externa colebant ac interna prorsus rejiciebant, quae 2 sunt fides et charitas; immo ipsas cognitiones rerum internarum respuebant sicut omnia illa quae ritualia significabant et repraesentabant; et quia tales erant, cultus erat impurus, colebant enim Jehovam ex amore sui et amore mundi, non autem ex amore in Ipsum et ex amore erga proximum; hic cultus in sensu historico significatur per quod ‘Moscheh se dicat praeputiatum labiis’, at in sensu interno significatur prout explicatum est supra n. 7225.

De Incolis et Spiritibus Planetae Veneris

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts prorsus.

2. erant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7041

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7041. ‘Et fuit in via in diversorio’: quod significet posteritatem ex Jacobo quod in externis absque interno, constare potest a repraesentatione ‘Moschis’ hic; in illis quae praecedunt et quae sequuntur agitur in sensu interno de Ecclesia spirituali, et intelligitur illa per ‘filios Israelis’; in his autem tribus versibus agitur de illa Ecclesia quod instituenda esset apud posteros Jacobi, sed quod apud illos institui non posset quia in externis erant absque interno; idcirco ‘Moscheh’ hic non repraesentat Legem seu Verbum, sed repraesentat gentem illam seu posteritatem ex Jacobo, cujus dux futurus 1 esset, ita quoque cultum illius gentis, nam in Verbo ubivis dux aut judex, et quoque rex repraesentat gentem et populum 2 cujus dux, judex, aut rex est ex causa quia caput ejus est, videatur n. 4789; inde est quod hic non Moscheh nominetur, sed usque per ‘fuit in via in diversorio’ intelligatur, et quod Jehovah tunc occurrerit illi, et quaesiverit occidere illum, cum tamen 3 prius tam expresse mandaverit ut iret et reverteretur Aegyptum; per quod esset ‘in via’, significatur institutum; et per ‘diversorium’ significatur externum naturale seu sensuale, n. 5495; et quia agitur, ut dictum est, de Ecclesia instituenda apud posteritatem illam, significatur tale quod fuit 4 illi genti, nempe externum absque interno; ita quoque externum naturale seu sensuale, at separatum; quod sensuale separatum ab interno sit 5 plenum fallaciis et inde 6 falsis, et quod sit contra vera et bona fidei, videatur n. 6948, 6949.

[2] Antequam explicantur sequentia, videantur quae de posteritate illa prius ostensa sunt, nempe quod apud illam fuerit repraesentativum Ecclesiae, non autem Ecclesia, n. 4281, 4288, 6304. Quod cultu Divinus apud illos fuerit modo externus separatus ab interno, et quod ad illum cultum adigerentur per media externa, n. 4281, 7 4433, 4844, 4847, 4865, 4899, 4903. Quod non electi 8 fuerint, sed quod contumaciter institerint ut essent Ecclesia, n. 4290, 9 4293. Quod tales fuerint ut repraesentare possent sancta, tametsi in amoribus corporeis et mundanis essent, n. 4293, 4307. Quod gens illa talis fuerit a primis originibus, n. 4314, 4316, 4317; et plura alia quae de 10 illa gente ostensa sunt, n. 4444, 4459 fin. , 4503, 4750, 4815, 4818, 4820, 4825, 4832, 4837, 4868, 4874, 11 4911, 4913, 5057, 6877.

Poznámky pod čarou:

1. est, et repraesentativum Ecclesiae apud illum institutum et quoque cultu illorum

2. The Manuscript inserts et ejus religiosum.

3. supra

4. genti isti

5. in

6. The Manuscript inserts in.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. sint

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. illis

11. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.