Bible

 

Exodus 6:22

Studie

       

22 Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7187

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7187. ‘Nunc videbis quid faciam Pharaoni’: quod significet manifestam perceptionem quid eveniet illis qui infestant, constat ex significatione ‘videre’ quod sit apperceptio, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400, hic manifesta perceptio quia dicitur de instructione a Divino; ex significatione ‘quid faciam’ quod sit quid eveniet; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sint qui per injecta falsa infestant, de qua n. 6651, 6679, 6683, 7107, 7110, 7126, 7142.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7110

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7110. ‘Et praecepit Pharao die illo’: quod significet cupiditatem infestandi vera Ecclesiae dum in illo statu, constat a significatione ‘praecipere’ quod sit mandatum, et quia mandato malorum inest cupiditas malum faciendi, inde enim mandatum ab illis venit, idcirco 1 per ‘praecepit’ etiam significatur cupiditas; ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sint qui infestant vera Ecclesiae, de qua n. 6651, 6679, 6683; et ex significatione ‘diei’ quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2 2788, 3462, 3785, 4850.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this after etiam.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.