Bible

 

Exodus 6:18

Studie

       

18 Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7190

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7190. Vers. 2-8. Et locutus est Deus ad Moschen, et dixit ad illum, Ego Jehovah. Et apparui ad Abrahamum, ad Jischakum, et ad Jacobum, in Deo Schaddai; et nomine Meo Jehovah non notus sum illis. Et etiam erexi foedus Meum cum illis, ad dandum illis terram Canaanem, terram peregrinationum illorum, in qua peregrinati sunt. Et etiam Ego audivi gemitum filiorum Israelis, quod Aegyptii servire faciant illos; et recordatus sum foederis Mei. Propterea dic filiis Israelis, Ego Jehovah, et educam vos a sub oneribus Aegyptiorum, et liberabo vos a servitio illorum; et redimam vos brachio extenso, et judiciis magnis. Et accipiam vos Mihi ad populum, et ero vobis ad Deum, et cognoscetis quod Ego Jehovah Deus vester, educens vos a sub oneribus Aegypti. 1 Et deducam vos ad terram, qua sustuli manum Meam ad dandum illam Abrahamo, Jischako, et Jacobo, et dabo illam vobis hereditatem; Ego Jehovah. ‘Et locutus est Deus ad Moschen’ significat novum sed priori continuum: ‘et dixit ad illum, Ego Jehovah’ significat confirmationem a Divino, quae irrevocabilis: ‘et apparui ad Abrahamum, ad Jischakum, et ad Jacobum, in Deo Schaddai’ significat tentationes Domini quoad Humanum et tentationes fidelium, ac postea consolationes: ‘et nomine Meo Jehovah non notus sum illis’ significat quod illi qui ab Ecclesia spirituali in statu tentationum non cogitarent de Divinis quae Ecclesiae: ‘et etiam erexi foedus Meum cum illis’ significat tunc usque conjunctionem per Divinum Humanum Domini: ‘ad dandum illis terram Canaanem’ significat per quam elevarentur in caelum: ‘terram peregrinationum illorum, in qua peregrinati sunt’ significat ubi illa quae fidei et charitatis, de quibus instructi fuerunt et secundum quae vixerunt: ‘et etiam Ego audivi gemitum filiorum Israelis’ significat illorum dolorem ex pugna: ‘quod Aegyptii servire faciant illos’ significat cum illis qui in falsis, qui conantur subjugare: ‘et recordatus sum foederis Mei’ significat quod exemptio ab illis propter conjunctionem: ‘propterea dic filiis Israelis’ significat quod lex Divina dabit ut appercipiant illi qui e regno spirituali Domini: ‘Ego Jehovah’ significat confirmationem a Divino: ‘et educam vos a sub oneribus Aegyptiorum’ significat quod Dominus eximet illos ab infestationibus illorum qui in falsis: ‘et liberabo vos e servitio illorum’ significat plene a conatu subjugationis illorum: ‘et redimam vos brachio extenso’ significat eductionem ab inferno ex Divina potentia: ‘et judiciis magnis’ significat secundum leges ordinis ex Divino Humano Domini: ‘et accipiam vos Mihi 2 ad populum’ significat quod illi adjicientur iis in caelo qui ibi Domino serviunt: ‘et ero vobis ad Deum’ significat quod Divinum quoque recipient: ‘et cognoscetis quod Ego Jehovah Deus vester’ significat tunc apperceptionem quod Dominus solus Deus: ‘educens vos a sub oneribus Aegypti’ significat Qui ab infestationibus a falsis liberavit: ‘et deducam vos ad terram, qua sustuli manum Meam ad dandum illam Abrahamo, Jischako, et Jacobo’ significat ex Divina potentia elevationem ad caelum, ubi Divinum Humanum Domini est Omne: ‘et dabo illam vobis hereditatem’ significat vitam ibi Domini in aeternum: ‘Ego Jehovah’ significat confirmationem a Divino.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. in, in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Komentář

 

Child

  
by Jenny Stein

A child is a young boy or girl in the care of parents, older than a suckling or an infant, but not yet an adolescent. "Children" are sometimes used as a name for a large group of descendants of one person, such as the Children of Israel, or even all human beings as the Children of Men. A child represents innocence and charity, where innocence is the willingness to be led, and charity is love. This is why Jesus blessed them and suggested that we all become like children in order to enter heaven.