Bible

 

Exodus 6:14

Studie

       

14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7188

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7188. ‘Quia manu forti mittet illos’: quod significet quod omni vi et potentia fugient illos, constat ex significatione ‘manus fortis’ quod sit omnis vis et potentia; quod ‘manus’ sit potentia, videatur n. 878, 3387, 4931, 5327, 5328, 6947, 7011; et ex significatione ‘mittere illos’ quod sit fugere ab illis. Cum hoc ita se habet: cum infernales absterrentur a malis faciendis per punitiones, tandem abstinent ab infestatione, et volunt relinquere illos et aufugere; sed quia unicum jucundum vitae eorum est malum facere ac infestare, idcirco non abstinere possunt nisi adhibeant omnem vim et potentiam ad se removendum; quod enim jucundum vitae alicujus est, hoc quia est amoris ejus, est vitae ejus, et aufert, nec resisti potest nisi injucundum punitionis praevaleat super jucundum malum faciendi; inde punitiones malorum in altera vita 1 .

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts : quod ita sit, a multa experientia nosse datum est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Numeri 15:13

Studie

       

13 Tam indigenæ quam peregrini