10
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
7223. ‘Ecce filii Israelis non audiverunt ad me’: quod significet quod spirituales non receperint' quae illis annuntiata sunt, constat ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint spirituales, hoc est, illi qui ab Ecclesia spirituali Domini, de qua n. 6426, 6637; et ex significatione ‘non audire’ quod sit non ex fide et oboedientia recipere, de qua supra n. 7216; quod sint quae illis annuntiata sunt, 1 hoc est, de liberatione, patet.
Poznámky pod čarou:
1. nempe