Bible

 

Exodus 6:1

Studie

       

1 Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni : per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7239

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7239. ‘Hic Moscheh et Aharon’: quod significet quod hoc ex lege a Divino, et ex doctrina inde, constat a repraesentatione ‘Moschis’ quod sit lex a Divino, de qua n. 6771, 1 6827; et ex repraesentatione ‘Aharonis’ quod sit doctrina 2 inde, de qua n. 6998, 7009, 7089.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. Ecclesia

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7009

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7009. ‘Et fiet, ille erit tibi ad os’: quod significet verum doctrinae quod etiam mediate a Domino procedit, constat ex repraesentatione ‘Aharonis qui erit Moschi ad os’ quod sit doctrina, de qua n. 6998; et ex significatione ‘esse Moschi ad os’ quod sit enuntiatio seu praedicatio ejus, de qua n. 6987; quod dicatur verum doctrinae quod etiam mediate a Domino procedit, est quia verum doctrinae quod per ‘Aharonem’ repraesentatur est quale auditur et percipitur ab angelis et ab hominibus; hoc verum est quod mediate 1 procedit a Domino; at verum quod per ‘Moschen’ repraesentatur est quod immediate a Domino procedit, et 2 non auditur nec percipitur ab hominibus, et ne quidem ab angelis, 3 videatur n. 6982, 6985, 6996, 7004.

Poznámky pod čarou:

1. procedit altered to procedat

2. The Manuscript inserts quod.

3. de quo etiam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.