Bible

 

Exodus 6

Studie

   

1 Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni : per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.

2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus

3 qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente : et nomen meum Adonai non indicavi eis.

4 Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ.

5 Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei.

6 Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.

7 Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum,

8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.

9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël : qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.

10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israël de terra sua.

12 Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis ?

13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti.

14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi :

15 hæ cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hæ progenies Simeon.

16 Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.

17 Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas.

18 Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.

19 Filii Merari : Moholi et Musi : hæ cognationes Levi per familias suas.

20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.

21 Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri.

22 Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri.

23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

24 Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum.

25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.

26 Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto : iste est Moyses et Aaron,

28 in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti.

29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi.

30 Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7231

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7231. Haec quia mera nomina sunt, singillatim explicare supersedetur, ex causa etiam quia prius ostensum est quid per 1 Rubenem, Schimeonem, Levin, Aharonem, et Moschen, repraesentatur; sunt filii illorum ac nepotes, qui hic 2 nominantur, non aliud quam derivationes; quod 3 'Ruben' repraesentet fidem intellectu, videatur n. 3861, 3866, 4731, 4734, 4761; quod ‘Schimeon’ repraesentet fidem voluntate et actu, n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503, 5482, 5626, 5630; quod ‘Levi’ charitatem, n. 3875, 3877, 4497, 4502, 4503; quod ‘Aharon’ doctrinam 4 Ecclesiae, n. 6998, 7009, 7089; et quod ‘Moscheh’ legem a Divino, n. 6771, 6827. Cur hic memorantur Ruben, Schimeon, et Levi, et eorum filii, et non reliqui patres tribuum cum suis filiis in suo ordine, non sciri potest nisi ex sensu interno; quod recensio illa in hoc capite facta sit ut sciretur nativitas Aharonis et Moschis, patet, sed ad illam satis fuisset genealogia Levi, nam ad illam nihil quicquam conducit Rubenis et Schimeonis, nec filiorum illorum; sed causa quae ex sensu interno solum patet, est quia agitur de Ecclesia spirituali, quae per ‘filios Israelis’ repraesentatur;

[2] quae Ecclesia apud hominem incipit per fidem scientia et dein intellectu, quae repraesentatur per ‘Rubenem et ejus filios’; postea cum 5 Ecclesia apud hominem crescit’, transit fides illa in voluntatem et a voluntate in actum, et tunc homo vult verum quod fidei, et facit illud, quia ita mandatum est in Verbo; 6 hoc fidei repraesentatur per ‘Schimeonem’; 7 demum in voluntate ejus 8 quae nova, appercipitur charitatis affectio, ut velit bonum facere, non ut prius ex fide, sed ex charitate erga proximum; cum enim homo eo usque regeneratur, tunc est homo Ecclesiae spiritualis, nam in 9 illo tunc est 10 Ecclesia; charitas haec 11 cum sua affectione est quae repraesentatur per ‘Levin’; inde nunc est quod familiae Rubenis et quoque Schimeonis recenseantur, et demum familia Levi, per quem repraesentatur, ut dictum est, charitas, quae est ipsum spirituale Ecclesiae; Aharon repraesentat externum illius Ecclesiae, et Moscheh internum; internum Ecclesiae vocatur lex a Divino, et externum doctrina inde; lex a Divino, quae est internum Ecclesiae, est quoque Verbum in sensu interno; et doctrina inde est Verbum in sensu externo; quod illa per Moschen et Aharonem repraesententur, videatur n. 7089.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts quoque.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. boni et veri

5. homo crescit illa fide

6. haec fides

7. The Manuscript inserts et.

8. The Manuscript has then deleted quae tunc nova sit.

9. ipso

10. The Manuscript inserts illa.

11. ex

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Exodus 13:5

Studie

       

5 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Hevæi, et Jebusæi, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.