Bible

 

Exodus 5:2

Studie

       

2 At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7170

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7170. Continuatio de Spiritibus et de Incolis Telluris Mercurii Apparebant spiritus Mercurii ad sinistrum in globo, et dein in volumine extendente se in longum; et miratus quo vellent num ad hanc tellurem vel alio, et mox animadvertebam quod reflecterent se dextrorsum, et 1 se 2 revolvendo approximarent ad tellurem Veneris, ad plagam ejus aversam a sole; sed cum illuc venirent, dicebant quod ibi esse nollent quia mali; quare se circumflectebant ad alteram partem istius telluris qua spectat solem, et tunc dicebant quod ibi morari vellent, quia illi qui ibi sunt boni. Hoc cum factum erat, sentiebam in cerebro mutationem insignem et operationem fortem inde. Ex 3 illis concludere dabatur quod spiritus Veneris qui ab 4 illa parte planetae sunt concordarent cum spiritibus planetae Mercurii, et quod illi referrent memoriam rerum 5 materialium, concordantem cum memoria rerum immaterialium, quam spiritus Mercurii constituunt; inde operatio fortior sentita est ab illis cum ibi essent.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts dein.

2. revolvendo altered to revolverent et

3. quibus

4. ista

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.