Bible

 

Exodus 5

Studie

   

1 Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.

2 At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam.

3 Dixeruntque : Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius.

4 Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra.

5 Dixitque Pharao : Multus est populus terræ : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ?

6 Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens :

7 Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas.

8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro.

9 Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verbis mendacibus.

10 Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas :

11 ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.

12 Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas.

13 Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ.

14 Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ?

15 Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?

16 paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum.

17 Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino.

18 Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.

19 Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.

20 Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone :

21 et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos.

22 Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ?

23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7245

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7245. ‘Ecce ego praeputiatus labiis’: quod significet quod impura, nempe lex Divina, illis qui in falsis.

7245a. ‘Et quomodo audiet ad me Pharao?’: quod significet quod sic non recepturi qui in falsis, constat ex illis quae supra n. 7224 et 7225 dicta sunt, ubi eadem verba. Quod Moscheh se dicat praeputiatum labiis, in sensu interno significat quod lex Divina impura appareat illis qui in falsis, secundum illa quae n. 7225 ostensa sunt; in sensu autem historico, in quo Moscheh ut caput refert posteritatem ex Jacobo ac id quod est Ecclesiae apud illos, ut supra n. 7041; ‘praeputiatus labiis’ significat quod cultus Divinus apud gentem illam talis esset; erat enim cultus apud illam gentem 1 impurus, nam externa colebant ac interna prorsus rejiciebant, quae 2 sunt fides et charitas; immo ipsas cognitiones rerum internarum respuebant sicut omnia illa quae ritualia significabant et repraesentabant; et quia tales erant, cultus erat impurus, colebant enim Jehovam ex amore sui et amore mundi, non autem ex amore in Ipsum et ex amore erga proximum; hic cultus in sensu historico significatur per quod ‘Moscheh se dicat praeputiatum labiis’, at in sensu interno significatur prout explicatum est supra n. 7225.

De Incolis et Spiritibus Planetae Veneris

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts prorsus.

2. erant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Ezechiel 20:33

Studie

       

33 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.