Bible

 

Exodus 5

Studie

   

1 Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.

2 At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam.

3 Dixeruntque : Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius.

4 Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra.

5 Dixitque Pharao : Multus est populus terræ : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ?

6 Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens :

7 Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas.

8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro.

9 Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verbis mendacibus.

10 Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas :

11 ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.

12 Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas.

13 Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ.

14 Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ?

15 Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?

16 paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum.

17 Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino.

18 Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.

19 Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.

20 Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone :

21 et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos.

22 Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ?

23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7120

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7120. ‘Aggravetur servitium super viros’: quod significet quod augenda sit impugnatio, constat ex significatione ‘aggravari’ quod sit augeri; 1 ex significatione ‘servitii’ cum dicitur ab illis qui per falsa infestant, quod sit intentio subjugationis, de qua n. 6666, 6670, 6671, ita impugnatio, nam per impugnationem subjugare intendunt; et ex significatione ‘virorum’ quod sint qui ab Ecclesia spirituali; 2 sunt duae voces in lingua originali 3 quae significant hominem, una est Adam, et altera Enosch; per hominem qui 4 vocatur Adam intelligitur 5 homo Ecclesiae caelestis; at per hominem qui 6 vocatur Enosch intelligitur homo Ecclesiae spiritualis; hic ‘viri’ exprimuntur per Enosch quia agitur de illis qui ab Ecclesia spirituali.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts et.

2. viri hic

3. exprimuntur per vocem, quae significat hominem virum; homo in illa lingua per binas voces exprimitur, per Adam et per Enosch

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. Antiquissima Ecclesia, quae coelestis;

6. Enosch dicitur, significatur Ecclesia spiritualis; hic viri hac voce nominantur, quia sermo est de illis qui ab Ecclesia spirituali; etiam per hominem qui Adam significatur bonum coeleste, per hominem autem qui Enosch significatur bonum veri spirituale, quod est bonum veri

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.