26
Et dimisit eum postquam dixerat : Sponsus sanguinum ob circumcisionem.
7064. ‘Et fecit signa ad oculos populi’: quod significet confirmationem ad captum, constat ex significatione ‘signorum’ quod sint confirmatio veritatum, ac ita cognitio, de qua n. 6870; et ex significatione ‘oculorum’ quod sint illa quae sunt visus interni seu intellectus, de qua n. 2701, 3820, 4403-4421, 4523-4534; ita ‘ad oculos’ est ad intellectum seu captum.