Bible

 

Exodus 4:25

Studie

       

25 Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6988

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6988. ‘Aut quis posuit mutum’: quod significet non enuntiationem, constat ex significatione ‘muti’ quod sit non enuntiatio, nam opponitur ‘ori’, per quod significatur enuntiatio, de qua mox supra n. 6987. Hic per enuntiationem non intelligitur enuntiatio vocis seu loquela, nam haec enuntiatio est naturalis, sed per enuntiationem intelligitur confessio Domini et praedicatio fidei in Ipsum, nam haec enuntiatio est spiritualis; inde patet quid per ‘mutum’ in sensu interno significatur, nempe quod illi qui non possunt confiteri Dominum, ita nec praedicare fidem in Ipsum, ex ignorantia, in quo statu sunt gentes extra Ecclesiam, et quoque simplices intra Ecclesiam; quod tales per ‘mutum’ significentur, patet apud Esaiam,

Tunc saliet sicut cervus claudus, et cantabit lingua muti; quia erumpent in deserto aquae, et fluvii in planitie deserti, 35:5, 6; 1 ‘cantabit lingua muti’ pro quod illi confitebuntur Dominum, et quae fidei in Ipsum sunt; ‘erumpent aquae in deserto, et fluvii in planitie deserti’ pro quod cognitiones veri et boni illis; ‘desertum’ est status non cognitionum fidei ex ignorantia;

[2] per ‘mutos a Domino sanatos’ significantur etiam gentes quae per Adventum Ipsius in mundum a falsis et inde malis liberati sunt; ut per ‘mutum’ apud Matthaeum, Ecce attulerunt ad Ipsum hominem mutum a daemone obsessum, sed ejecto daemone locutus est mutus, 9:32, 33: perque ‘mutum’ apud eundem,

Adductus est ad Jesum daemonio obsessus, caecus et mutus, et sanavit eum, ita ut caecus et mutus tam loqueretur quam videret, 12:22:

similiter per ‘mutum’ etiam a daemone obsessum, apud Marcum 9:17-30.

[3] Sciendum quod miracula a Domino facta omnia significent statum Ecclesiae ac generis humani salvati per Adventum Ipsius in mundum, quod nempe tunc liberati sint ab inferno qui fidem charitatis receperunt; haec involvunt miracula Domini; in genere omnia miracula de quibus in Vetere Testamento significant statum Ecclesiae et regni Domini; in eo distinguuntur miracula Divina a miraculis diabolicis seu magicis, utcumque in externa forma apparent similia, sicut miracula magorum in Aegypto.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts ibi de nova Ecclesia ex gentibus, .

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.