Bible

 

Exodus 4:2

Studie

       

2 Dixit ergo ad eum : Quid est quod tenes in manu tua ? Respondit : Virga.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6989

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6989. ‘Aut surdum’ significat non perceptionem veri, et inde non oboedientiam; constat ex significatione ‘surdi’ quod sint qui non percipiunt quid verum, et inde non oboediunt, ita abstracte non perceptio veri et inde non oboedientia; quod ‘surdus’ illa significet, est quia ‘auditus’ correspondet et perceptioni et oboedientiae; perceptioni quia illa quae audiuntur intus percipiuntur, et oboedientiae quia inde noscitur quid faciendum; quod illa correspondentia sit ‘auditus’ et quoque ‘auris’, videatur n. 3869, 4652-4660, 5017; inde patet quid per ‘surdos’ significatur. In Verbo 1 per ‘surdos’ significantur etiam gentes quae non sciunt vera fidei quia non habent Verbum, et ideo non possunt vivere secundum illa; at usque cum instructi sunt, recipiunt illa et vivunt secundum illa; hi intelliguntur apud Esaiam,

Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum aperientur, 35:5:

apud eundem,

Surdi audite, et caeci spectate videndo, 42:18-20:

apud eundem,

Audient in die illo surdi verba libri, et ex caligine, eque tenebris oculi caecorum videbunt, 29:18:

apud eundem,

Educ populum caecum cui oculi sunt, et surdos quibus aures, 43:8, 9;

per ‘surdos’ ibi intelliguntur qui per Adventum Domini venirent in statum recipiendi vera fidei, hoc est, percipiendi illa et oboediendi illis. Iidem per surdos quos Dominus sanavit significantur, de quibus Marcus 7:31 ad fin. , 9:25. 2 Quia surdi tales significabant, vetitum fuit illis apud quos Ecclesia repraesentativa instituta fuit ‘maledicere surdo, et coram caeco dare offendiculum’, Lev. 19:14.

Poznámky pod čarou:

1. ubi nominantur, per illos

2. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.