Bible

 

Exodus 4:16

Studie

       

16 Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum : tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7045

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7045. ‘Et abscidit praeputium filii sui’: quod significet remotionem amorum spurcorum et per id nudationem interni, constat ex significatione ‘abscindere’ quod sit removere; ex significatione ‘praeputii’ quod sit amor terrestris et corporeus qui conspurcat amorem spiritualem et caelestem, de qua n. 3412, 4462; et ex significatione ‘filii’ quod sit verum Ecclesiae repraesentativae; quod ‘filius’ sit verum, videatur n. 489, 491, 533, 1 1147, 2623, 3373; et quod sit illius Ecclesiae 2 , est quia Zippora 3 repraesentat Ecclesiam illam, et vocat illum filium suum, et per illum ostendit quale gentis illius, et inde quale cultus ejus. Quod per ‘praeputium’ significentur amores spurci, est quia lumbi cum genitalibus correspondent amori conjugiali, n. 5050-5062; et quia correspondent amori conjugiali, 4 correspondent omni amori caelesti et spirituali, n. 686, 4277, 4280, 5054; ideo praeputium correspondet amoribus maxime 5 externis, qui vocantur amores corporei et terrestres; hi amores, si absque amoribus internis sunt qui vocantur amores spirituales et caelestes, sunt spurci, ut apud gentem illam quae in externis absque interno fuit. Absque interno dicitur, et per id intelligitur nulla agnitio veri et nulla affectio boni, ita nulla fides et nulla charitas, haec enim sunt interni hominis, 6 et inde procedunt charitatis exercitia, quae sunt bona externa; internum hoc, 7 quod absque fide et charitate 8 , et tamen plenum malis et falsis, vocatur a Domino vacuum, Matth. 12:43-45; 9 inde dicitur externum absque interno; nunc quia per ‘praeputium’ significantur amores maxime externi, idcirco cum illi remoti sunt, quod significatur per quod ‘Zippora absciderit praeputium’, apparet quale amorum illorum, ita nudatio interni.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts verum.

3. per quam Ecclesia illa repraesentatur

4. The Manuscript inserts etiam.

5. extremis

6. nam

7. cum

8. The Manuscript inserts est.

9. tale

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.