Bible

 

Exodus 4:16

Studie

       

16 Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum : tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7006

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7006. ‘Et cum ore ejus’: quod significet ita cum illis quae inde, constat ex repraesentatione ‘Aharonis’ quod sit doctrina boni et veri, de qua n. 6998; et ex significatione ‘esse cum ore ejus’ quod sit Divinum cum doctrina illa, et in illa; et quia doctrina illa est ex Divino Vero 1 quod immediate a 2 Divino Humano procedit, de quo mox supra n. 7005, 3 ideo per ‘esse cum ore ejus’ significatur cum illis quae inde; quod doctrina boni et veri a Divino Humano Domini procedat mediate et immediate, videatur 4 supra n. 7004.

Poznámky pod čarou:

1. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

2. Domino

3. inde

4. The Manuscript inserts etiam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.