Bible

 

Exodus 40:12

Studie

       

12 Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 669

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

669. (Vers. 5.) "Post haec vidi, et ecce apertum est Templum Tabernaculi Testimonii in Caelo," significat quod visum sit intimum Caeli, ubi Dominus in Sua sanctitate in Verbo, et in Lege quae Decalogus, est. -Per "Templum" significatur in supremo Sensu Dominus quoad Divinum Humanum Suum, et inde Caelum et Ecclesia (191, 529), hic Caelum Christianum; per "Tabernaculum Testimonii significatur intimum illius Caeli, ubi Dominus in Sua sanctitate in Verbo, et in Lege quae Decalogus, est, quoniam per "Tabernaculum" aeque significatur Caelum (585), ac intimum Tabernaculi fuit ubi erat Arca, in qua fuerunt binae Tabulae, quibus digito Dei inscripta fuerunt decem Verba, quae sunt decem praecepta Decalogi, quae intelliguntur per "Testimonium," et quoque vocantur "Testimonium;" ex quibus patet, quod per "vidi et ecce apertum est Templum Tabernaculi Testimonii in Caelo" significetur quod visum sit intimum Caeli ubi Dominus in Sua sanctitate in Lege, quae Decalogus, est: quod per "Tabernaculum Testimonii" etiam significetur ubi Verbum, est quia "Testimonium" non solum dicitur de Lege quae Decalogus, sed etiam de Verbo, ac de Domino ut Verbum, quia Verbum testatur de Ipso (490, 555). Quod in Caelo Verbum sit, et hoc repositum in intimo ejus, quod vocatur Sacrarium, et quod ibi sit Lux flammea et candida, excedens omnem gradum lucis, quae extra illud in Caelo est, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (70-75), et de Sacrario illo (73 ibi). De sanctitate Legis, quae Decalogus, videatur Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma ex praeceptis Decalogi (53-60). Quod Arca, in qua fuerunt binae Tabulae Decalogi, adytum seu intimum Templi Hierosolymitani fecerit, et quod sic Tabernaculum ibi, videatur 1 Regnum 6:19-28; 8:3-9. 1 Quod lex, quae Decalogus, dicta sit Testimonium, constat ex his locis:

"Descendit Moses, et duae Tabulae Testimonii in manu ejus; erant Tabulae opus Dei, scriptura erat scriptura Dei, excisa super tabulis," (Exodus 32:15-16);

"Duae Tabulae Testimonii, Tabulae lapidis, scriptae digito Dei," (Exodus 31:18);

Dixit Jehovah, "In Arcam dabis Testimonium, quod dabo tibi," (Exodus 25:16, 21-22); 2

"Et Moses sumpsit et dedit in Arcam Testimonium," (Exodus 40:20);

"Ut tegat nubes suffimenti Propitiatorium, quod super Testimonium," (Leviticus 16:13);

Jehovah dixit ad Mosen "Relinque baculos coram Testimonio, et baculum Aharonis postea ante Testimonium," (Numeri 17:19, 25 (B.A. 4, 10));

"Et Moses reliquit baculos coram Jehovah," (Numeri 17:22 (B.A. 7)).

Arca vocatur "Arca Testimonii," (Exodus 31:7);

ac Tabernaculum vocatur "Habitaculum Testimonii," (Exodus 38:21).

Poznámky pod čarou:

1. 3-9 pro "4 ad 10"

2. xxv. pro "xxiv."

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 555

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

555. (Vers. 11.) "Et illi vicerunt eum per Sanguinem Agni, et per verbum testimonii illorum," significat victoriam per Divinum Verum Verbi, et inde per agnitionem quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod praecepta Decalogi sint praecepta vitae secundum quae vivendum est. - Quod "Sanguis Agni" sit Divinum Verum procedens a Domino, quod est Divinum Verum Verbi, videatur supra (379); quod "testimonium" sit Divina veritas, supra (6, 16); et quod in specie sint haec duo, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod praecepta Decalogi sint praecepta vitae (490, 509); 1 quare etiam Decalogus vocatur "testimonium"

(Exodus 25:22; 30:7, 18; 32:15; Leviticus 16:13; Numeri 17:19 (B.A. 4); Psalm. 78:5; Psalm. 132:12).

Creditur ab hodiernis qui in sola Fide sunt, quod per "Sanguinem Agni hic intelligatur Passio crucis Domini, ex causa imprimis quia faciunt Passionem crucis Domini principale sui dogmatis, dicendo quod sic in Se transtulerit damnationem legis, satisfecerit Patri, ac Ipsi genus humanum reconciliaverit, praeter plura: at quod non ita sit, sed quod Dominus in Mundum venerit, ut subjugaret inferna et glorificaret Humanum, et quod Passio crucis fuerit ultima pugna per quam plene vicit inferna et plene glorificavit Humanum Suum, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (12-14). Inde videri potest quod per "Sanguinem Agni" hic non intelligatur Passio crucis secundum hodiernum dogma. Quod per "Sanguinem Agni" intelligatur Divinum Verum procedens ex Domino, quod est Divinum Verum Verbi, videri potest ex eo, quod Dominus sit Verbum; et quia est Verbum, quod Divinum Verum ibi sit Ipsius Sanguis, et Divinum Bonum ibi Ipsius Corpus. Hoc potest ad evidentiam doceri ita: Estne unusquisque homo suum bonum et suum verum; et quia bonum est voluntatis, et verum est intellectus, est unusquisque homo sua voluntas et suus intellectus; quid aliud facit hominem; estne homo quoad essentiam illa duo. Dominus autem est Ipsum Bonum et Ipsum Verum, hoc est Divinum Bonum et Divinum Verum, quae duo etiam sunt Verbum.

Poznámky pod čarou:

1. 509 pro "506"

  
/ 962