Bible

 

Exodus 40:12

Studie

       

12 Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 669

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

669. (Vers. 5.) "Post haec vidi, et ecce apertum est Templum Tabernaculi Testimonii in Caelo," significat quod visum sit intimum Caeli, ubi Dominus in Sua sanctitate in Verbo, et in Lege quae Decalogus, est. -Per "Templum" significatur in supremo Sensu Dominus quoad Divinum Humanum Suum, et inde Caelum et Ecclesia (191, 529), hic Caelum Christianum; per "Tabernaculum Testimonii significatur intimum illius Caeli, ubi Dominus in Sua sanctitate in Verbo, et in Lege quae Decalogus, est, quoniam per "Tabernaculum" aeque significatur Caelum (585), ac intimum Tabernaculi fuit ubi erat Arca, in qua fuerunt binae Tabulae, quibus digito Dei inscripta fuerunt decem Verba, quae sunt decem praecepta Decalogi, quae intelliguntur per "Testimonium," et quoque vocantur "Testimonium;" ex quibus patet, quod per "vidi et ecce apertum est Templum Tabernaculi Testimonii in Caelo" significetur quod visum sit intimum Caeli ubi Dominus in Sua sanctitate in Lege, quae Decalogus, est: quod per "Tabernaculum Testimonii" etiam significetur ubi Verbum, est quia "Testimonium" non solum dicitur de Lege quae Decalogus, sed etiam de Verbo, ac de Domino ut Verbum, quia Verbum testatur de Ipso (490, 555). Quod in Caelo Verbum sit, et hoc repositum in intimo ejus, quod vocatur Sacrarium, et quod ibi sit Lux flammea et candida, excedens omnem gradum lucis, quae extra illud in Caelo est, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (70-75), et de Sacrario illo (73 ibi). De sanctitate Legis, quae Decalogus, videatur Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma ex praeceptis Decalogi (53-60). Quod Arca, in qua fuerunt binae Tabulae Decalogi, adytum seu intimum Templi Hierosolymitani fecerit, et quod sic Tabernaculum ibi, videatur 1 Regnum 6:19-28; 8:3-9. 1 Quod lex, quae Decalogus, dicta sit Testimonium, constat ex his locis:

"Descendit Moses, et duae Tabulae Testimonii in manu ejus; erant Tabulae opus Dei, scriptura erat scriptura Dei, excisa super tabulis," (Exodus 32:15-16);

"Duae Tabulae Testimonii, Tabulae lapidis, scriptae digito Dei," (Exodus 31:18);

Dixit Jehovah, "In Arcam dabis Testimonium, quod dabo tibi," (Exodus 25:16, 21-22); 2

"Et Moses sumpsit et dedit in Arcam Testimonium," (Exodus 40:20);

"Ut tegat nubes suffimenti Propitiatorium, quod super Testimonium," (Leviticus 16:13);

Jehovah dixit ad Mosen "Relinque baculos coram Testimonio, et baculum Aharonis postea ante Testimonium," (Numeri 17:19, 25 (B.A. 4, 10));

"Et Moses reliquit baculos coram Jehovah," (Numeri 17:22 (B.A. 7)).

Arca vocatur "Arca Testimonii," (Exodus 31:7);

ac Tabernaculum vocatur "Habitaculum Testimonii," (Exodus 38:21).

Poznámky pod čarou:

1. 3-9 pro "4 ad 10"

2. xxv. pro "xxiv."

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 53

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

53. "Et Facies Ipsius tanquam Sol lucens in potentia sua," significat Divinum Amorem et Divinam Sapientiam, quae sunt Ipse, et procedunt ab Ipso. Quod per "Faciem" Jehovae, seu Domini, intelligatur Ipsum Divinum in sua essentia, quod est Divinus Amor et Divina Sapientia, ita Ipse, videbitur in Explicationibus infra, ubi "Facies Dei" nominatur: simile significatur per "Solem lucentem in sua potentia." Quod Dominus ut Sol videatur in Caelo coram angelis, et quod Divinus Ipsius Amor una cum Divina Ipsius Sapientia ita appareat, 1 videatur in Opere de Caelo et Inferno Londini 1758 edito (116-125); et in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (83-172); superest hic modo, ut confirmetur ex Verbo quod "Sol," cum de Domino, sit Divinus Ipsius Amor et simul Divina Ipsius Sapientia; hoc constare potest ex sequentibus his locis:

"In die illo erit lux Lunae sicut lux Solis, (et lux Solis) erit septupla, sicut lux septem dierum," (Esaias 30:25-26);

"dies ille" est Adventus Domini, cum vetus Ecclesia destructa est, et nova instauranda; "lux Lunae" est fides ex charitate, et "lux Solis" est intelligentia ac sapientia ex amore tunc a Domino.

"Non occidet amplius Sol tuus, et Luna tua non colligetur, quia Jehovah erit in lucem aeternitatis," (Esaias 60:20); 2

Sol qui non occidet, est amor et sapientia a Domina.

"Mihi locuta est Petra Israelis, sicut lux matutae cum oritur Sol," (2 Samuelis 23:3-4);

"Petra Israelis" est Dominus.

"Thronus Ipsius erit sicut Sol," (Psalm. 89:37-38 (B.A. 36-37));

hoc dicitur de Davide, sed per Davidem ibi intelligitur Dominus.

"Timebunt Te cum Sole, et florebit in diebus Ipsius justus, et multa pax usque dum non Luna: coram Sole Nomen Filii habebit, et benedicentur in Ipso omnes gentes," (Psalm. 72:5, 7, 17); 3

haec quoque de Domino. Quia Dominus ut Sol apparet in Caelo coram angelis, ideo Cum transformatus est, "splenduit facies Ipsius sicut Sol, (et) vestimenta Ipsius facta sunt sicut Lux," (Matthaeus 17:1-2);

Ac dicitur de Angelo forti descendente e Caelo, quod "circumdatus esset nube, et facies ejus sicut Sol," (Apocalypsis 10:1);

Et de Muliere, quod visa sit "circumdata Sole," (Apocalypsis 12:1);

"Sol" etiam ibi est Amor et Sapientia a Domino; "Mulier" ibi est Ecclesia, quae vocatur Nova Hierosolyma. Quoniam per "Solem" intelligitur Dominus quoad Amorem et Sapientiam, patet quid per "Solem" in sequentibus locis significatur:

"Ecce dies Jehovae venit saevus, obtenebrabitur Sol in ortu suo et Luna non splendere faciet lumen suum: visitabo super orbem malitiam, et super impios iniquitatem eorum," (Esajas (13:9-11; videatur etiam) 24:21, 23);

"Obtegam, cum exstinxero te, Caelos, et atrabo stellas eorum; Solem nube obtegam, et Luna non lucere faciet lumen suum, et dabo tenebras super terra tua," (Ezechiel 32:7-8);

"Venit dies Jehovae, dies tenebrarum, Sol et Luna non lucere facient lucem suam, et stellae contraxerunt splendorem suum," (Joel 2:10);

"Sol vertetur in tenebras, et Luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus," (Joel 3:4 (B.A. 2:31));

"Propinquus est dies Jehovae in valle decisa, Sol et Luna atrati sunt," (Joel 4:14, 15 (B.A. 3:14-15); 4

"Quartus Angelus clanxit, et percussa est tertia pars Solis, tertia pars stellarum. et dies non lucebat tertia sui parte," (Apocalypsis 8:12); 5

"Sol factus est niger sicut saccus cilicinus, et Luna facta est tanquam sanguis," (Apocalypsis 6:12);

"Obscuratus est Sol a fumo abyssi," (Apocalypsis 9:12);

in his locis per "Solem" non intelligitur sol mundi, sed Sol Caeli Angelici, qui est Divinus Amor et Divina Sapientia Domini; haec dicuntur "obscurari," "obtenebrari," "obtegi," et "atrari," cum apud hominem falsa et mala sunt. Inde patet, quod simile intelligatur per Domini verba, ubi loquitur de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus Ecclesiae:

"Statim post afflictionem dierum istorum Sol obscurabitur, et Lana non dabit lumen suum, et stellae cadent de Caelo," (Matthaeus 24:29; Marcus 13:24-25)

similiter in his:

"Occidet Sol super Prophetis, 6 et nigrescet super illis dies," (Micham 3:5-6);

"In die illo occidere faciam Solem in meridie, et obtenebrabo terram in die lucis," (Amos 8:9);

"Exspirabit animam quae pepererat septem, occidet Sol ejus cum adhuc dies," (Jeremias 15:9);

haec de Ecclesia Judaica, quae "exspirabit animam," hoc est, peribit; "occidet Sol," est quod non amplius amor et charitas. Quod dicitur apud Josuam, quod "Sol steterit in Gibeone, et Luna in valle Ajalonis," (10:12-13),

apparet ut Historicum, sed est Propheticum, est enim ex Libro Jaschar, qui fuit Liber propheticus; dicit enim, "Nonne hoc scriptum est in Libro Jaschar," (vers. 13); idem Liber ut propheticus etiam nominatur a Davide, (2 Samuelis 1:17-18); simile etiam dicitur apud Habakuk:

"Commoti sunt montes, Sol et Luna stetit sede," (3:10-11); 7

"Non occidet amplius Sol tuus, et Luna tua non colligetur" ((Esaj.) 60:20); 8

nam facere stare solem et lunam, foret destruere universum. Quoniam Dominus quoad Divinum Amorem et Divinam Sapientiam per "Solem" intelligitur, ideo Antiqui in sancto cultu verterunt faciem ad orientem solis; et quoque templa sua, qui ritus adhuc perstat. Quod non sol mundi per "Solem" in illis locis intelligatur, constat ex eo, quod prophanum et abominabile fuerit adorare solem et lunam mundi (videatur Numeri 25:1-4; Deuteronomius 4:19; 17:3, 5; Jeremias 8:1-2; 43:10, 13; 44:17-19, 25; Ezechiel 8:16); per "solem mundi" enim intelligitur amor sui et fastus propriae intelligentiae, ac amor sui est e diametro oppositus Divino Amori, ac fastus propriae intelligentiae oppositus Divinae Sapientiae: adorare solem mundi est quoque agnoscere Naturam creatricem et propriam prudentiam effectricem omnium, quod involvit negationem Dei et negationem Divinae Providentiae.

Poznámky pod čarou:

1. appareat pro "appareant"

2. 20 pro "7"

3. 17 pro "37"

4. 14, 15 pro "15"

5. viii. pro "vii."

6. Prophetis pro "Prophetas"

7. 10, 11 pro "10"

8. 20 pro "7"

  
/ 962