Bible

 

Exodus 3:7

Studie

       

7 Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6893

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6893. ‘Visus est ad me’: quod significet praesentiam [Ipsius], constat ex significatione ‘videri ad aliquem’ quod sit praesentia; per ‘videri’ enim in sensu interno non significatur videri oculis, sed 1 cogitatione; ipsa cogitatio etiam facit praesentiam, apparet enim is de quo cogitatur, sicut praesens 2 coram visu interno; in altera vita hoc fit actualiter, nam cum ibi cogitatur de aliquo intense, sistitur is praesens; inde est quod conveniant 3 ibi amici, et quoque inimici, et quod ab 4 his patiantur dura.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts visu interno, ita.

2. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

3. amici in altera vita

4. horum praesentia

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.