Bible

 

Exodus 3:15

Studie

       

15 Dixitque iterum Deus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6916

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6916. ‘Et petat mulier e vicina sua, et ex hospita domus suae’: quod significet quod bonum cujusvis locupletabitur talibus quae conducunt, constat ex significatione ‘mulieris’ quod sit affectio boni charitatis, de qua n. 6014; ex significatione ‘vicinae’ quod sit affectio veri quae illis qui in scientificis sunt; et ex significatione ‘hospitae domus’ quod sit affectio boni quae etiam illis; quia ‘ex vicina et ex hospita domus 1 peteret’ significantur vera et bona quae proxima sunt, ita quae conducunt. Quomodo haec se habent, 2 constat 3 ex illis quae mox supra n. 6914 allata sunt; quod ‘mulier peteret’, est quia per ‘mulierem’ significatur bonum charitatis, et hoc erit quod locupletabitur, nam bonum ut sit bonum, erunt vera quae qualificabunt; causa est quia, cum vivitur secundum vera, ipsa vera tunc fiunt bona; quapropter quale verum est, tale fit bonum; hoc bonum postea non alia vera adsciscit et sibi adjungit quam secundum quale suum, consequenter non alia quam quae conducunt, ita quae in vicinia sunt et in domo.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this after vicina.

2. constare potest

3. The Manuscript deletes ex in ab.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.