Bible

 

Exodus 36:1

Studie

       

1 Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 417

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

417. "Quatuor angelos stantes super quatuor angulis terrae." - Quod significet Divinum a Domino procedens in universo mundo spirituali, constat ex significatione "angelorum", quod sint Divinum a Domino procedens (de qua supra, n. 130(a), 200, 302): et ex significatione "quatuor angulorum terrae", quod sit universus mundus spiritualis; per "quatuor angelos" enim significatur mundus spiritualis, ex causa quia ibi aeque sunt terrae sicut in nostra tellure; sunt enim ibi aeque montes, colles, petrae, planities, valles et plura, ut supra aliquoties dictum est; et quia de ultimo judicio super omnes in mundo spirituali in Apocalypsi agitur, et hic de separatione bonorum a malis ibi, inde est quod per "terram" ille mundus intelligatur. Quod per "terram" significetur ecclesia, ut saepius prius dictum est, est quia facies terrae in mundo spirituali est prorsus sicut facies ecclesiae apud spiritus et angelos ibi; facies pulcherrima ubi angeli superiorum caelorum habitant, et quoque pulchra ubi angeli inferiorum caelorum, et impulchra ubi spiritus mali; ubi enim angeli habitant, sunt paradisi, horti, floreta, palatia, et omnia in caelesti forma et harmonia, ex qua amoenitates ( 1 ineffabiles) effluunt, et animos intime oblectant; at apud malos spiritus sunt paludinosa, saxosa et sterilia omnia, et habitant in tuguriis quae aspectu vilia sunt, praeter in cavernis et speluncis.

[2] Haec dicta sunt ut sciatur quod per "terram" in proximo sensu intelligatur mundus spiritualis; nec alia terra potuit apparere Johanni, quia visa illi est cum fuit in spiritu; quando etiam homo est in spiritu, tunc nihil quod in nostra tellure est videt, sed quod in mundo spirituali; inde est, quod etiam viderit quatuor angelos, et hos stantes super quatuor angulis terrae istius. Quod visi sint "quatuor angeli", est quia per illos stantes in "quatuor angulis significatur Divinum a Domino procedens in universo mundo spirituali; universum enim illum mundum faciunt quatuor plagae, nempe orientalis, occidentalis, meridionalis et septentrionalis, ita enim divisus est ille mundus; in orientali plaga habitant qui in bono amoris in Dominum sunt, similiter in occidentali, sed illi in bono amoris claro quia in interiori, hi in bono amoris obscuro quia in exteriori; in plaga meridionali habitant qui in luce veri clara sunt, in septentrionali qui in luce veri obscura: (sed de his plagis videatur in opere De Caelo et Inferno 141-153, ubi de illis actum est): et quia omnia se referunt ad bonum amoris et ad verum ex illo bono, seu in genere ad bonum et verum, ideo per quatuor illas plagas etiam intelliguntur omnia caeli et ecclesiae. Illae plagae etiam in Verbo intelliguntur per "quatuor ventos", hic etiam per "quatuor angulos." Inde patet quod angeli non visi sint stare in quatuor angulis terrae, sed in quatuor plagis. Quod plagae etiam dicantur "quatuor anguli", est quia per "angulos" significantur extrema, et "extrema" significant omnia, quia includunt illa.

[3] Quod "anguli" significent plagas, constat ex locis in Verbo ubi plagae describuntur per "angulos"; ut in his sequentibus:

Apud Mosen,

"Pro Habitaculo facies viginti asseres pro angulo meridiei versus austrum, ... lateri Habitaculi secundo versus angulum septentrionis viginti asseres", et sic porro (Exodus 26:18, 20; 27:9, 11; 36:21, 23, 25 2 ):

"pro angulo meridiei" est pro plaga meridionali, et "versus angulum septentrionis" est versus plagam septentrionalem, nam erant viginti asseres utrobivis. Similiter apud Ezechielem,

"Juxta terminum Danis ab angulo orientis usque ad angulum occidentis, Ascher unus; et inde juxta terminum Ascheris ab angulo orientis et usque ad angulum Versus occidentem, ... et sic porro (48:1-8);

apud eundem,

Hae mensurae; angulus septentrionis quingentae et quatuor millia; et angulus meridiei totidem, et ab angulo orientis totidem, angulus occidentis totidem, juxta terminum ad angulum orientis versus occidentem, et sic porro (48:16, 17, 23-25, 26-28, 33, 34; et quoque cap. 47:17-20);

apud Mosen,

Metiemini extra urbem angulum Versus ortum duo millia ulnarum, et angulum meridiei totidem, et angulum occidentis totidem, et angulum septentrionis totidem (Numeri 35:5);

et praeterea apud Josuam (Cap. 15:5; 18:12, 14, 15, 20): hic per "angulum orientis", "meridiei", "occidentis" et "septentrionis intelligitur latus ad plagam orientalem, meridionalem, occidentalem et septentrionalem. Ex quibus patet quod per "quatuor angelos stantes super quatuor angulis terrae" non intelligatur super quatuor angulis ejus, sed in quatuor plagis ejus: similiter alibi in Apocalypsi,

Satanas "exibit ad seducendum gentes quae in quatuor angulis terrae" (20:8).

[4] Quod "quatuor anguli" dicantur, et non quatuor plagae, est quia etiam per "angulos" significantur omnia, quoniam sunt extrema; extrema enim comprehendunt omnia quae a centro ad ultimas peripherias sunt, nam sunt ultimi termini.

Inde erat quod super quatuor angulis altaris ponerentur quatuor cornua, et super illis funderetur sanguis, et sic totum altare expiaretur (Ut patet in Exodo, cap. 27:2; 29:12; 30:2, 3, 10; 38:2; Levit. 4:7, 18, 25, 30, 34; 16:18, 19; Ezech. 41:22; cap. 43:20 3 ).

[5] Quod per "angulos" significentur omnia, quia extrema, ex causa de qua supra, quia extrema includunt et comprehendunt omnia, constat manifeste ex quibusdam statutis apud filios Israelis; ut

Quod non circumducerent seu raderent angulum capitis sui (Leviticus 19:27);

Quod non raderent angulum barbae suae (Leviticus 19:27; 21:5);

Et quod non 4 consummarent angulum agri sui cum meterent (Leviticus 19:9; 23:22).

Cur haec statuta illis data sunt, non sciri potest nisi sciatur quid significat "crinis capitis", quid "barba", quid "ager", et simul quid "angulus." Per "crinem capitis" et "barbae" significatur ultimum vitae hominis, quod sensuale corporeum vocatur; et per "agrum" significatur ecclesia, ac per "messem" verum doctrinae: quare repraesentabatur per illa quod extrema conservarentur, quia significant omnia: nisi enim extrema sunt, etiam media non conservantur sed diffluunt; sicut comparative nisi cutes forent circum hominem, diffluerent interiora: similiter in omni re, ita quoque in illis quae significantur per "crinem capitis", per "barbam" et per "messem agri": (quod per "crinem capitis" significetur extremum vitae hominis, quod vocatur sensuale corporeum, videatur supra, n. 66; et quod per "barbam" similiter, in Arcanis Caelestibus, n. 9960:

quod "extrema seu "ultima" significent omnia in complexu, ita totum, n. 10044, 10329, 10335): et quia "ager" significabat ecclesiam, ac "messis" vera ejus, inde per "non consummare angulum agri tui cum metis" significatur conservatio omnium quae significantur per "messes agri."

[6] Quod "anguli" significent omnia, quia extrema, etiam constare potest a sequentibus his locis:

Apud Mosen,

"In extremos angulos ejiciam eos, cessare faciam ab homine memoriam eorum" (Deuteronomius 32:26):

ejicere in extremos angulos" significat deprivari omni bono et vero; quare etiam dicitur "Cessare faciam ab homine memoriam eorum", per quod significatur ut non amplius eis sit aliquid vitae spiritualis; quod fit cum homo solum in ultimis vitae est, quod vocatur sensuale corporeum, in quo solo sunt plerique qui non aliquid vitae spiritualis adepti sunt; fiunt enim tunc non absimiles bestiis, hae enim nec in alia vita sunt; cum differentia quod homo quia natus homo possit loqui et ratiocinari; sed hoc facit ex fallaciis sensuum, seu extremorum naturae mundi et corporis: hoc intelligitur hic per "ejici in extremos angulos."

[7] Apud Jeremiam,

"Erunt cameli... in praedam, et multitudo pecorum... in spolium, et dispergam eos in omnem ventum, in abscissos anguli, et ab omnibus transitibus ejus adducam exitium" (49:32):

haec dicta sunt de devastatione Arabiae et Chazoris a rege Babelis; ac per "Arabiam" et "Chazorem" significantur cognitiones boni et veri, et per "regem Babelis" malum et falsum vastans; vastatio omnium scientificorum confirmantium et cognitionum boni et veri, significatur per quod "erunt cameli eorum in praedam, et multitudo pecorum in spolium"; "cameli" sunt scientifica confirmantia, et "pecora" sunt cognitiones boni et veri: vastatio quoad omnia boni et veri, usque ut non sit reliquum, significatur per "Dispergam eos in omnem ventum, in abscissos anguli"; "abscissi anguli"; sunt extrema ubi non bonum et verum amplius; quod tunc mala et falsa undequaque irruptura sint, significatur per "Ab omnibus transitibus ejus adducam exitium"; in mundo enim spirituali, ubi mali sunt, ibi undequaque patent viae ab infernis, perque illas irrumpunt mala et falsa inde, et per easdem vias eunt omnes qui in similibus malis et falsis sunt, et se illis consociant. Haec dicta sunt ut sciatur quid intelligitur per "Ab omnibus transitibus adducam exitium": per "esse in praedam" et "in spolium", tum per "dispergere et adducere exitium", significatur devastatio.

[8] Apud 5 eundem,

"Ecce dies venientes quibus Visitabo super omnem circumcisum in praeputio, Aegyptum et Jehudam et Edomum, et filios Ammonis et Moabum, et omnes abscissos anguli habitantes in deserto; nam omnes gentes praeputiatae, et omnis domus Israelis praeputiati corde" (9:24, 25 [B.A. 25, 26]):

per "abscissos anguli" hic significantur qui in ecclesiae ultimis separatis ab interioribus sunt; interiora sunt spiritualia; ita qui solum in sensualibus, quae ultima naturalis hominis sunt: (de illis qui mere sensuales sunt, quinam et quales sunt, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 50): quod hi per "abscissos anguli" significentur, est quia per "angulos" significantur plagae mundi spiritualis, et per plagas illas significantur omnia bona et vera caeli et ecclesiae, ut in praemissis dictum est. Habitationes spirituum et angelorum eo ordine ibi succedunt, quod in medio sint qui in summa sapientia et intelligentia, et e medio usque ad ultimas peripherias in minore et minore; et decrescentiae illae sunt prorsus secundum distantias e medio; in ultimis sunt qui non in aliqua, et extra illos sunt qui in malis et inde falsis: hi sunt qui intelliguntur per "abscissos anguli"; et quia ibi deserta sunt, dicitur de illis, "habitantes in deserto." (De decrescentiis illis in mundo spirituali, videatur in opere De Caelo et Inferno 43, 50, 189.) Iidem significantur per "gentes praeputiatas", et per "domum Israelis praeputiatos corde"; per "praeputiatos" significantur qui absque amore et charitate sunt, ita qui absque bono, et inde in amoribus sui et mundi: et qui in his amoribus sunt, illi in ultimis naturalis hominis sunt prorsus separatis a spiritualibus; quare sunt "abscissi anguli habitantes in deserto." Per "Aegyptum", "Jehudam", "Edomum", "filios Ammonis" et "Moabum", intelliguntur omnes qui separaverunt a se bona et vera ecclesiae per amores illos; unde extra illa sunt, ita "abscissi anguli."

Simile significatur per "abscissos anguli" apud Jeremiam (cap. 25:23).

[9] Apud Mosen,

"Orietur Stella ex Jacobo, et surget Sceptrum ex Israele, quod conteret angulos Moabi" (Numeri 24:17):

per "angulos Moabi" intelliguntur omnia quae per "Moabum" significantur; per "Moabum" significantur illi qui in ultimis Verbi, ecclesiae, et cultus sunt; et in opposito sensu, qui adulterant ea per id quod se vertant ad se, ac spectent sui honorem in singulis eorum; quare "anguli Moabi" sunt adulterationes Verbi et inde ecclesiae et cultus, quales sunt apud illos qui tales sunt.

Similia per "angulum Moabi" significantur apud Jeremiam (cap. 48:45).

[10] Apud Zephaniam,

"Dies buccinae et clangoris super urbes munitas, et super angulos altos" (1:16):

"dies buccinae et clangoris" significat pugnam spiritualem, quae est contra falsa et mala; "urbes munitae" significant doctrinalia falsa quae confirmaverunt; et "anguli alti" significant illa faventia amoribus suis: inde patet quid significatur per "diem buccinae et clangoris super urbes munitas et super angulos altos." Apud eundem,

"Exscindam gentes, devastabuntur anguli eorum, desolabo plateas eorum ut non transiens; et devastabo urbes eorum ut non. .. habitans" (3:6):

destructio bonorum omnium ecclesiae, significatur per "Exscindam gentes", et per "Devastabuntur anguli eorum": "gentes" sunt bona ecclesiae, "anguli" sunt omnia ejus quia extrema (ut supra): destructio veritatum doctrinae, significatur per "Desolabo plateas eorum", et per "Devastabuntur urbes eorum;' "plateae" sunt veritates, et "urbes" sunt doctrinalia: destructio totalis usque dum ut non sit aliquod verum et aliquod bonum, Significatur (per) "ut non sit transiens et non habitans", nam "transire" in Verbo dicitur de veris, et "habitare" de bonis.

[11] In Libro Judicum,

"Exiverunt omnes filii Israelis, et congregatus est coetus sicut vir unus a Dane usque ad Beerschebam, ... et constiterunt anguli omnis populi. omnes tribus Israelis, in congregatione populi Dei" (20:1 [, 2]):

quod "constiterint anguli omnis populi in congregatione populi Dei" significet omnes undequaque seu ab omni plaga, patet manifeste ex eo, quod dicatur quod "exiverint omnes filii et omnes tribus Israelis", et quod "congregatus sit coetus a Dane ad Beerschebam"; in sensu autem spirituali per "angulos omnis populi" significantur omnia vera et bona ecclesiae; similiter etiam per "omnes tribus Israelis, a Dane usque ad Beerschebam" significantur illa ab ultimis ad prima; et per "congregationem populi Dei" significatur consultatio de rebus ecclesiae: in historicis enim Verbi ubivis est sensus spiritualis aeque ac in propheticis ejus; quare in sensu historico per "angulos" significantur plagae quales sunt in mundo spirituali, at in sensu spirituali significantur omnia vera ac bolla ecclesiae, ex causa de qua supra.

[12] Ex his constare potest quid significatur per "lapidem anguli" in his locis:

Apud Esaiam,

"Fundabit in Zione lapidem, lapidem probationis, anguli pretii fundationis fundatae" (28:16);

apud Jeremiam,

"Non sument de te lapidem pro angulo, aut lapidem fundamentorum" (51:26 6 );

apud Sachariam,

Ex Jehudah "angularis, ex illo clavus, ex illo arcus belli" (10:4);

apud Davidem,

"Lapis quem rejecerunt..., factus est in caput anguli" (Ps. 118:22 7 ; Matthaeus 21:42; 8 Marc. 12:10, 11; Luca 20:17, 18):

"lapis anguli" significat omne Divinum Verum super quo fundatur caelum et ecclesia, ita omne fundamentum; et quia fundamentum est ultimum cui incumbit domus seu templum, ideo significat omnia. Quia per "lapidem anguli" significantur omnia super quibus fundatur ecclesia, ideo dicitur, "Fundabit in Zione lapidem, lapidem... anguli pretii fundationis fundatae", et dicitur "lapis pro angulo", et "lapis fundamentorum"; et quia per "lapidem anguli" significatur omne Divinum Verum super quo fundatur ecclesia, ideo quoque significatur Dominus quoad Divinum Humanum, quia omne Divinum Verum ab Illo procedit. "Aedificantes" seu "architecti" qui rejecerunt illum lapidem, ut legitur apud Evangelistas, sunt illi qui ab ecclesia; ibi ab Ecclesia Judaica, quae rejecit Dominum, et cum Ipso omne Divinum Verum: apud illos enim fuerunt non nisi quam traditiones vanae ex sensu litterae Verbi, in quibus ipsa vera Verbi falsificata et bona adulterata fuerunt.

(Quod "ultima" significent omnia, et unde hoc, videatur in Arcanu Caelestibus, n. 634, 5897, 6239, 6451, 6465, 9 9216, 9824, 9828, 9836, 9905, 10044, 10099, 10329, 10335, 10548.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10044

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10044. ‘Super caput arietis’: quod significet cum toto, constat ex significatione ‘capitis’ quod sit totus homo, ita totum, de qua n. 10011; quod ‘caput’ sit totum, est causa quia est supremum, et inibi est intimum hominis; et a supremo procedunt omnia quae infra, sicut etiam ab intimo procedunt omnia quae extra, nam haec et illa sunt inde; 1 intimum apud hominem est ejus voluntas et intellectus; haec in principiis sunt in capite; quae inde procedunt sunt actus, qui 2 interiorum effectus sunt in corpore; quapropter cum dicitur voluntas et intellectus, intelligitur totus homo, nam inde homo est homo; actus corporis etiam 3 omne suum habent ex voluntate; inde est quod 4 homo non ex actibus corporis seu operibus spectetur, sed ex voluntate in illis; quia ita est, 5 per animam in Verbo intelligitur 6 totus homo, et quod homo dicatur anima, ut Lev. 4:27, 5:1, 4, 17, 21 [KJV 5:1, 4, 17, 6:2], 17:10, 15, et alibi.

[2] Sunt duo quae significant totum, nempe supremum et infimum; quod etiam infimum seu ultimum, est quia in ultima desinunt omnia interiora, usque a primo seu supremo, ac ibi simul sunt, videatur n. 9828, 9836; inde est quod supremum per ultimum contineat omnia interiora, quae sunt intermedia, in nexu et in forma, utque ad unum finem spectent, n. 7 9828. Quod 8 ultimum etiam 9 significet totum, constat a pluribus in Verbo, sicut quod totus homo dicatur ‘caro’, ut Gen. 6:12 10 ; Num. 16:22, 27:16; Esai. 40:5; Sach. 2:17 [KJV 13]; et alibi.

[3] Quia ultima 11 etiam significant omnia seu totum, ideo crinis, pilus, barba, quae sunt ultima quae excrescunt apud hominem, sumuntur pro illis, etiam pedes, immo 12 eorum et manuum digiti: quod crinis, pilus, barba, constat apud Esaiam,

In illo die detondebit Dominus novacula per regem Aschuris caput, pilos pedum etiamque barbam, 7:20;

‘rex Aschuris’ est ratiocinatio, qualis illorum qui per illam destruunt Divina, n. 1186, ‘detondere caput, pilos pedum, et barbam’ est auferre ultima, nam his ablatis diffluunt interiora, ac pereunt, ideo 13 quoque sacerdoti vetitum fuit radere caput, Lev. 21:10, ut et Naziraeo, cujus coma dicebatur Naziraeatus Dei, Num. vi, n. 6437, 9407 fin. , ac intelligitur per verticem Naziraei fratrum, Gen. 49:25, 26; Deut. 33:16;

inde quoque dicitur quod pili capitis omnes numerati sint, Matth. 10:30, per quod 14 significatur quod omnia et singula in homine, tum 15 quod capillus e capite non peribit, Luc. 21:18.

[4] Quod etiam ‘pedes’ ac eorum et manuum digiti significent omnia, ac ita totum, constat apud Johannem, Dixit Petrus, Domine, non lavabis pedes meos tantum, sed etiam manus et caput; dixit illi Jesus, Qui lotus est non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus, 16 Joh. 13:9, 10; ‘pedes’ sunt naturale, quod ultimum, n. 2162, 3147, 4938-4952, 9406: et in sequentibus hujus capitis, De 17 sanguine arietis 18 dabis super auriculam auris Aharonis, et sit per pollicem manus dextrae, et super pollicem pedis dextri, vers 20; quod est super omnia et singula, quae significantur per ‘aurem’, ‘manum’, et ‘pedem’.

[5] Quia supremum et infimum, seu quod idem, primum et ultimum, aeque significant omnia et singula, seu totum cum partibus, ideo describitur Omnipotentia et Omniscientia Domini, per quod sit Primus et Ultimus, Principium et Finis, Alpha et Omega, Apoc. 1:8, 21:6, 22:13; Esai. 41:4.

[6] Quod omnia contineantur in nexu ac stent una a primo seu supremo per ultima seu infima, ita describitur apud Esaiam,

Ego Primus et Ego Novissimus, etiam manus Mea fundavit terram, et dextra Mea palmavit caelum; convocans Ego ea, stant una, 48:12, 13;

‘manus’ et ‘dextra’ Jehovae seu Domini est omnipotentia, ‘terra quam fundavit’ est ultimum, 19 ‘caelum quod extendit’ est quod est inter primum et ultimum, ‘convocare ea ut stent una’ 20 est continere interiora omnia per ultimum in nexu, et in forma, ut ad unum finem spectent; unus finis quem spectent est qui est Primus et Novissimus; 19 quod ille sit Dominus, constat apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah, Rex Israelis et Redemptor ejus, Ego Primus et Ego novissimus, 44:6;

‘Rex Israelis’ est Dominus, Joh. 18:37;

quod ‘Redemptor’, patet: et in Apocalypsi 21 ,

Haec dicit Primus et Novissimus, Qui fuit mortuus et revixit, 22 2:8.

[7] Quod primum contineat omnia in nexu per ultimum, constare potest ex Verbo et ex homine: Verbum in ultimis est sensus litterae ejus, et Verbum in primo est Dominus, et Verbum in interioribus est sensus internus ejus, qui in caelis percipitur et facit ut illi qui ibi spectent ad unum finem, qui est Dominus; de hoc arcano videatur n. 9360, 9824.

[8] Quod ad hominem, homo in ultimis 23 est Ecclesia in terris; homo in primo est Dominus, homo in interioribus est caelum, nam Ecclesia et caelum 24 coram Domino est sicut unus homo, ideo caelum 25 vocatur Maximus Homo, de quo 26 ad finem plurium capitum actum est, videantur citata n. 10030 fin. , continuus nexus et secundum nexum influxus est omnium a Domino per caelos ad Ecclesiam in terris; per caelos intelliguntur angeli qui ibi, 27 per Ecclesiam homines qui sunt veri homines Ecclesiae, et per hominem in primo Dominus quoad Divinum Humanum Ipsius; quod a primo per ultimum 28 omnia contineantur in nexu et stent una, intelligitur 29 per Domini Verba supra allata, apud Esaiam,

Ego Primus et Ego Novissimus, etiam manus Mea fundavit terram, et dextra Mea palmavit caelum, convocans Ego ea, stant una, 48:12, 13;

quod per ‘terram’ in Verbo intelligatur Ecclesia, etiam multis ostensum est, videantur citata n. 9325.

[9] Idea hujus rei haberi potest ex ultimo ac intimo apud hominem, ultimum ejus est cutis, intimum est cor, intermedia seu interiora sunt viscera; a corde usque ad cutem trans viscera est continuus nexus per vasa sanguinea, haec enim procedunt ex corde, et terminantur in cute; quod cutis sit ultimum continens interiora in nexu, patet, nam ablata cute diffluunt interiora.

[10] Ex his videri potest unde est quod sicut supremum seu intimum significet omnia et singula, ita quoque 30 infimum seu ultimum. Ex his etiam patet arcanum cur Dominus etiam quoad ultima glorificavit Humanum Suum; ultima vocantur ‘ossa et caro’, quare Dominus dixit discipulis Suis, qui putabant se spiritum videre, Videte manus Meas et pedes Meos, quod Ego 31 sim, palpate Me et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet sicut Me videtis habentem, Luc. 24:37, 39;

quod ipsum Divinum fuerit Primum in Ipso, notum est, nam conceptus erat a Jehovah, et quod concipitur a patre, hoc primum hominis est; quod Dominus etiam ultima Humani Sui glorificaverit, ex verbis Ipsius ibi patet, et quoque ex eo quod nihil de 32 Humano Suo reliquerit in sepulcro. Quod interiora desinant et quiescant in ultimis ac ibi simul sint, et quod ultima contineant interiora in nexu, etiam in rebus spiritualibus, videatur n. 9216, 9828; quod ideo in ultimis sit robur et potentia, n. 9836, et quod ideo sanctitas in ultimis 33 , n. 9824, et quod in ultimis revelata et responsa, n. 9905.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts et quia etiam intimum est, dicuntur illa quae procedunt externa respective;

2. haec

3. inde sunt et

4. The Manuscript deletes inde, and inserts quapropter.

5. inde etiam est, quod

6. intelligatur

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts infimum seu.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts et infima.

12. ac

13. ita quoque omnia interiora, nam haec ab illis pendent, diffluunt illis ablatis; inde

14. et

15. et quoque

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. Accipies ex

18. The Manuscript inserts et.

19. The Manuscript inserts et.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. apud Johannem

22. The Manuscript inserts Apoc.

23. ultimo

24. coelum (deletes)et Ecclesia

25. quod ideo

26. multum

27. The Manuscript inserts et.

28. et ultimo

29. significatur

30. etiam

31. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

32. ex

33. ultima sancta dicta fuerint

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.