Bible

 

Exodus 34:31

Studie

       

31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10605

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10605. ‘Et esto paratus ad mane, et ascendes ad montem Sinai’: quod significet ortum novum revelationis Divini Veri, constat ex significatione ‘mane’ quod sit status oriens seu ortus, hic ortus novus, de qua sequitur, et ex significatione ‘montis Sinai’ quod sit caelum unde Divinum Verum, ita unde revelatio, de qua n. 8805, 8931, 9420. Quod ‘mane’ sit status oriens seu ortus, est quia omnia tempora significant status, ex causa quia in caelo non cogitatur de tempore sed modo de status mutationibus quoad affectiones et inde cogitationes; et quia status mutationes ibi se habent sicut tempora diei, quae sunt mane, meridies, vespera, et nox, ac mane est a quo incohant 1 . Mirari quis potest quod in caelo non sint tempora, cum tamen ibi vivunt inter se 2 sicut 3 homines in mundo, cum differentia tamen quoad intelligentiam, sapientiam, et felicitatem; sed causa est quia lux ibi quae a sole, qui est Dominus, non vices agit diurnas sicut lux a sole in mundo, sed variatur secundum status amoris et fidei apud angelos, qui status vices agunt, sicut status caloris, lucis, et umbrae quovis die in tellure; [m] quod ita sit, causa est quia lux ibi e Sole, qui est Dominus, est Divinum Verum, et calor ex Sole illo est amor; his afficiuntur angeli sicut homines 4 statu lucis et caloris in mundo. Quod lux in caelo sit a Domino ut Sole ibi, videatur in locis citatis n. 9548, 9684, quod lux illa sit Divinum Verum, ex quo intelligentia et sapientia angelis et hominibus, in locis citatis n. 9548, 9684, 9571 fin. , 10569, quod tempora significent status, in locis citatis n. 10133, quod in caelo varientur status sicut tempora diei et anni in mundo, n. 5962, 8426, 5 quod mane sit principium statuum illorum, ita ortus novus, n. 8427, 10114, quod in caelo sit status vesperae ac diluculi, non autem status noctis, n. 6110.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts, ideo per mane significatur ortus.

2. The Manuscript inserts paene.

3. homines in mundo altered to in mundo homines

4. luce et calore

5. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.