Bible

 

Exodus 34:14

Studie

       

14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10615

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10615. ‘Et invocavit nomen Jehovae’: quod significet cultum Domini ex veris et bonis fidei et amoris, et sic praeparationem ad receptionem, constat ex significatione ‘invocare nomen Jehovae’ quod sit cultus Domini ex veris et bonis fidei et amoris, per ‘invocare’ enim significatur cultus, videatur n. 440, 2724, et per ‘nomen Jehovae’ omne in uno complexu per quod colitur Dominus, ita omne fidei et amoris, n. 2724, 6674, 9310, et quod ‘nomen Jehovae’ sit Dominus quoad Divinum Humanum, n. 2628, 6887, et quod ‘Jehovah’ in Verbo sit Dominus, in locis citatis n. 9373; inde patet quod per ‘invocare nomen Jehovae’ 1 significetur cultus Domini ex veris et bonis fidei et amoris; quod etiam sit praeparatio ad receptionem, est quia in nunc sequentibus agitur de gente Israelitica recipienda, pro qua intercedit Moscheh.

Poznámky pod čarou:

1. sit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.