Bible

 

Exodus 34:11

Studie

       

11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10628

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10628. ‘Quia populus durus cervice ille’: quod significet tametsi gens Israelitica non recipit Divinum ab interiore, constat ex significatione ‘populi duri cervice’ quod sit qui non recipit influxum a Divino, de qua n. 10429, ita non Divinum ab interiore, nam Divinum influit ab interiore apud hominem. Quomodo cum 1 his se habet, constat ex illis quae de gente 2 Israelitica prius ostensa sunt, quod nempe in externis cultus, Ecclesiae, et Verbi 3 esset, et prorsus non in interno, proinde extra externum, et non intra; quid sit esse extra externum et non intra, videatur n. 10551, 10608.

Poznámky pod čarou:

1. hoc

2. illa

3. sit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.