Bible

 

Exodus 34

Studie

   

1 Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.

2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.

3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.

4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans

9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.

12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam :

13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :

14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator.

15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

17 Deos conflatiles non facies tibi.

18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.

19 Omne quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.

20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.

21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.

22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.

24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.

25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.

26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.

29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.

30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.

31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,

32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.

33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.

34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.

35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4818

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4818. ‘Et vidit ibi Jehudah filiam viri Canaanitae’: quod significet affectionem mali ex falso mali, constat ex significatione ‘filiae’ quod sit affectio boni, de qua n. 2362, et in opposito sensu affectio mali, n. 3024; ex significatione ‘viri’ quod sit intelligens, et in sensu abstracto verum, at in opposito sensu non intelligens et falsum, de qua mox supra n. 4816; et a significatione ‘Canaanitae’ quod sit malum, de qua n. 1573, 1574; inde patet quod per ‘filiam viri Canaanitae’ significetur malum quod ex falso mali; quid malum ex falso mali, dicetur infra:

[2] hic primum dicendum est de originibus tribus Jehudae, nam de illis in hoc capite agitur: sunt tres origines illius tribus seu gentis Judaicae, una est ex Shelah filio Jehudae ex uxore Canaanitide, altera ex Perez, et tertia ex Zerah, filiis Jehudae ex Tamare nuru sua; quod ex illis tribus filiis Jehudae omnis gens Judaica, patet ex recensione filiorum et nepotum Jacobi, qui cum illo venerunt in Aegyptum, Gen. 46:12;

tum ex classificatione eorum secundum familias, de qua apud Mosen,

Fuerunt filii Jehudae secundum familias eorum, Shelae familia Shelonitae, Perezo familia Parzitae, Zeraho familia Zarhitae, Num. 26:20, et 1 Paral. 4:21;

qualis origo illius gentis sit, inde patet, quod nempe tertia pars eorum ex matre Canaanitide, et binae tertiae partes ex nuru, omnes inde ex illegitimo toro, conjugia enim cum filiabus Canaanitarum severe prohibita fuerunt, ut constare potest ex Gen. 24:3; Exod.

34:16; Deut. 7:3; Reg. 11:2; Ezra ix et xi; et cubare cum nuru erat mortis, ut patet apud Mosen,

Quod ad virum qui concubuerit cum nuru sua, occidendo occidentur ambo, confusionem fecerunt, sanguines eorum super iis, Lev. 20:12;

quod Jehudah hoc factum cum nuru, retulerit ad legem de leviratu, in qua de fratre statuitur, nusquam de patre 1 , ut patet a vers.

26. hujus capitis, hoc involvit quod filii ex Tamare agnoscerentur pro filiis Eri primogeniti, qui natus ex matre Canaanitide, et malus fuit in oculis Jehovae, et ideo mori factus 2 , vers. 7; nam qui primum nati sunt per leviratum, non erant ejus a quo concipiebantur, sed ejus cujus semen excitabant, ut constat ex Deut. 25:5, 6;

et quoque ab hujus capitis vers. 8, 9, 9;

praeterea qui a Tamare nati sunt, nati sunt per scortationem, autumabat enim Jehudah cum ingressus ad illam, quod esset scortum, vers. 15, 16, 21 3 ; inde patet unde et qualis origo gentis Judaicae; et quod ex mendacio locuti sint apud Johannem, Dicunt Ipsi Judaei, Nos ex scortatione nati non sumus,

8:41.

[3] Quid haec origo involvit et repraesentat, patet a sequentibus, quod nempe interiora eorum similia fuerint, seu similem originem habuerint; quod ‘duxerit Canaanitidem’, involvit [et repraesentat]

originem ex malo quod ex falso mali, nam id significatur in sensu interno per ‘filiam viri Canaanitae’; quod concubuerit cum nuru sua [per scortationem] involvit et repraesentat damnationem ex falsificato vero 4 ex malo, scortatio enim ubivis in Verbo significat falsificationem veri, ‘videatur’ n. 3708. Malum ex falso mali est malum vitae ex falso doctrinali, quod exclusum est a malo amoris sui, hoc est, ab iis qui in illo malo sunt, et confirmatum per Verbi sensum litterae; talis origo est mali apud gentem Judaicam, et talis origo est mali apud aliquos in orbe Christiano, imprimis apud illos qui in Verbo intelliguntur per ‘Babelem’; id malum tale est ut praecludat omnem viam ad internum hominem, usque adeo ut in illo non aliquid conscientiae possit formari; nam malum quod homo ex falso doctrinali facit, hoc credit esse bonum, quia credit esse verum et sic ex licito, libero et jucundo facit; inde ita ei occluditur caelum ut aperiri nequeat.

[4] Quale hoc malum est 5 , explicationi sit exemplum: qui ex malo amoris sui credunt quod solum unica gens sit quam elegerat Jehovah, et reliqui omnes in mundo sint respective servi et tam viles ut possint occidi ad libitum, etiam crudeliter tractari, et hoc quoque confirmant ex sensu litterae Verbi, sicut gens Judaica crediderat, et hodie quoque gens Babylonica 6 , tunc quicquid mali ex falso illo doctrinali faciunt et ex reliquis doctrinalibus quae constructa sunt super illo ut fundamentali, est malum ex falso mali et destruit internum hominem et praecludit ne usquam aliqua conscientia ibi formari possit; illi enim sunt de quibus in Verbo, qui dicuntur in sanguinibus esse, nam in saevitiis sunt contra omne genus humanum quod non eorum credenda et sic eos adorat, et super eorum altaribus sua munera offert.

[5] Sit etiam exemplum: qui ex malo amoris sui et mundi credunt quod aliquis erit vice Domini in terra et quod ei potestas sit aperiendi et claudendi caelum, ita imperandi super omnium animos et conscientias, et id falsum confirmant ex Verbi sensu litterae, tunc quicquid mali inde faciunt, est malum ex falso mali, quod similiter destruit internum hominem apud illos qui ex malo isto potestatem illam sibi vindicant, ac ita imperant; et destruit usque adeo ut non sciant amplius quid sit internus homo, nec quod sit alicui conscientia, proinde ut non magis credant quod sit aliqua vita post mortem, nec quod infernum, nec quod caelum, utcumque de illis loquuntur. 7

[6] Hoc malum quale sit, non potest discerni a malis aliis ab hominibus in mundo, sed in altera vita ab angelis cognoscitur sicut in clara die; apparent enim ibi mala ac falsa qualia sunt et unde sunt, quoad sua discrimina, quae innumerabilia sunt; secundum illorum genera et species etiam inferna distincta sunt; de his innumerabilibus homo vix aliquid novit; credit modo quod malum sit sed quale malum, non scit; hoc unice ex causa quia non novit quid bonum, et hoc quia non novit quid charitas; si charitatis bonum, etiam opposita seu mala cum suis discriminationibus novisset.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts sic excusaverit.

2. mortuus

3. The Manuscript has these words after 20:12 above.

4. ob falsificatum verum

5. sit

6. The Manuscript has et quoque hodie credit, deletes these words and inserts et quoque Babylonica.

7. In the Manuscript Arcana Coelestia 4818 ended here, the number 4819 was inserted, but then deleted, and remainder of 4858 added at a later sitting, to judge from the change in handwriting.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3708

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3708. ‘Et erumpes ad mare et ad orientem’: quod significet extensionem infinitam boni, et ‘ad septentrionem et ad meridiem’ quod significet extensionem infinitam veri, ita omnes status boni et veri, constat a significatione ‘erumpere’ quod sit extensio, hic extensio infinita quia praedicatur de Domino; a significatione ‘maris’ seu occidentis quod sit bonum adhuc obscurum, ita incipiens; a significatione ‘orientis’ quod sit bonum lucidum, ita perfectum; ex significatione ‘septentrionis’ quod sit verum adhuc in obscuro; et a significatione ‘meridiei’ quod sit verum in luce.

[2] Multis in locis in Verbo nominatur mare seu occidens, oriens, septentrio et meridies, sed quia nondum alicui notum fuit quod illa sicut omnia et singula sensum internum habuerint in quo non mundana secundum sensum litterae, sed spiritualia et caelestia, ac in supremo sensu Divina Ipsius Domini, significarent, ideo non aliud scire potuerunt quam quod per ‘occidentem, orientem, septentrionem, et meridiem’, solummodo plagae mundi in Verbo intelligantur, et per ‘erumpere ad illas plagas’, multiplicatio; sed quod per illa non plagae significentur, nec multiplicatio alicujus populi, sed status boni et veri, ac eorum extensio, constare potest ab omnibus locis in Verbo cumprimis apud Prophetas, ubi nominantur; quid enim sit occidens, oriens, septentrio et meridies, in caelo prorsus nescitur; Sol enim ibi, qui est Dominus, non est sicut sol mundi, qui oritur et occidit, et per summam suam altitudinem facit meridiem, et per minimam facit noctem, sed constanter apparet, verum secundum status illorum qui recipiunt lucem inde, lux enim inde in se habet sapientiam et intelligentiam, videatur n. 1619-1632, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3339, 3341, 3485, 3636, 3643; quare secundum statum sapientiae et intelligentiae cujusvis apparet; apud illos qui in bono et vero sunt, in calore et luce, sed caelesti et spirituali, sicut sol cum est in suo ortu et in meridie, at apud illos qui non in bono et vero, sicut sol cum est in occasu et in nocte; inde patet quod per ‘orientem, meridiem, occidentem et septentrionem’ status boni et veri in sensu interno 1 Verbi significentur.

[3] Sciendum quod status boni et veri in Verbo non solum describantur per plagas, de quibus dictum, sed etiam per tempora seu status anni, nempe per ver, aestatem, autumnum et hiemem, ut et per tempora seu status diei, nempe per mane, meridiem, vesperam et noctem, et hoc ex simili causa; sed cum agitur de extensione boni et veri, describitur per plagas; quid autem unumquodvis in specie significat, constare potest a locis ubi in Verbo nominantur; quod ‘oriens’ sit Dominus et quod bonum amoris et charitatis quod a Domino, prius n. 101, 1250, 3249 ostensum est, et quod ‘meridies’ sit verum in luce, n. 2458, 2 3195 pr. :

[4] quid autem ‘occidens’ et quid ‘septentrio’ in sensu genuino, et quid in sensu opposito, constare potest ex his locis;

apud Esaiam,

Ne timeto, quia tecum Ego, ab oriente adducam semen tuum, et ab 3 occidente colligam, dicam septentrioni, Da, et meridiei, Ne inhibe; adduc filios Meos e longinquo, et filias Meas ab extremitate terrae, 43:5, 6;

de nova Ecclesia spirituali quae ibi Jacob et Israel; ‘ab oriente adducere semen et ab occidente colligere’ pro illis qui in bono, ‘dicere septentrioni, Da, et meridiei, Ne inhibe’ pro illis qui in vero:

[5] apud Davidem,

Dicent redempti Jehovae, quos redemit e manu hostis, et ex terris congregavit illos, ab ortu et ab occasu, a septentrione et a mari, errarunt in deserto, in solitudine viae, urbem habitationis non invenerunt, Ps. 107:2, 3, 4; de illis qui in ignorantia boni et veri, ‘ab ortu et ab occasu’ pro illis qui in ignorantia boni, ‘a septentrione et a mari’ pro illis qui in ignorantia veri; de illis qui in ignorantia boni praedicatur quod errarint in deserto', qui in ignorantia veri praedicatur quod ‘in solitudine viae’, et de 4 ignorantia utriusque, quod ‘urbem habitationis non invenerint’; quod ‘urbs’ sit doctrinale veri, videatur n. 402, 2449, 2943, 3216, et quod ‘habitatio’ praedicetur de bono, n. 2268, 2451, 2712:

[6] apud Esaiam,

Ecce hi e longinquo venient, et ecce illi e septentrione, et ab occidente, et illi e terra Sinim, 49:12;

‘septentrio’ pro illis qui in obscuro quoad verum, ‘occidens’ pro illis qui in obscuro quoad bonum, qui ‘e longinquo venire’ dicuntur, quia remoti a luce quae a Domino:

[7] apud Amos, Ecce dies venturi, quibus immittam famem in terra, ... et vagabuntur a mari ad mare, et a septentrione usque ad ortum discursitabunt ad quaerendum verbum Jehovae, et non invenient, 8:11, 12;

‘fames’ pro penuria et defectu cognitionum, n. 1460, 3364; ‘vagari a mari ad mare’ pro inquirere ubi sunt cognitiones; quod 5 maria sint cognitiones in genere, n. 28, 2850; ‘a septentrione usque ad ortum discursitare’ pro ab illis cognitionibus quae in obscuro ad illas quae in luce; quod sint cognitiones, patet, nam dicitur, ‘ad quaerendum Verbum Jehovae et non invenient’:

[8] apud Jeremiam,

Clama verba haec septentrionem versus, et dicite, Revertere aversa Israel, non faciam cadere faces Meas super vos, quoniam misericors Ego; ... in diebus illis ibunt domus Jehudae ad domum Israelis, et venient una e terra septentrionis super terram, quam hereditare feci patribus vestris, 3:12, 18;

de restauratione Ecclesiae a gentibus; ‘septentrio’ pro illis qui in ignorantia veri, et tamen in vita boni; quod hic non septentrio nec terra septentrionis intelligatur, patet, Israel enim non amplius fuit:

[9] apud eundem,

Vivus Jehovah qui ascendere fecit filios Israelis e terra septentrionis, 16:15;

‘septentrio’ similiter pro ignorantia 6 veri:

apud eundem,

Ecce Ego adducens eos e terra septentrionis, et congregabo eos a lateribus terrae, inter eos caecus et claudus, 31:8;

‘terra septentrionis’ pro ignorantia boni quia veri; et quia terra ‘Canaan’ repraesentabat regnum Domini, et inde quoque bonum, videatur supra n. 3705, et quae in medio ejus, ut ‘Zion et Hierosolyma’, 7 intimum bonum cui conjunctum verum, inde illa quae inde distabant, repraesentabant obscurum quoad bonum et verum; omne hoc quod in obscuro, vocatur ‘terra septentrionis’, et quoque ‘latera terrae’;

[10] praeterea quia omne bonum quod influit cum luce a Domino, in obscuro hominis terminatur, 8 septentrio etiam vocatur ‘conventus’, ut apud Esaiam,

Dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis, 14:13:

apud eundem,

Ejula porta, clama urbs, liquefacta est Philistaea tu tota, quia a septentrione fumus venit, (nec) solitarius in conventibus, 14:31:

apud Davidem,

Magnus Jehovah, et laudatus valde in urbe Dei nostri, monte sanctitatis Ipsius, ... gaudium totius terrae, mons Zionis, latera septentrionis, urbs regis magni, Ps. 48:2, 3 (KJV 1, 2):

porro apud eundem,

Tibi caeli, etiam Tibi terra, orbem et plenitudinem ejus Tu fundasti, septentrionem et dextrum Tu creasti, Ps. 89:12, 13. [KJV 11, 12];

‘septentrio’ hic pro illis qui remotiores sunt a luce boni et veri, ‘dextrum’ pro illis qui propiores; quod hi ad dextrum Domini sint, videatur n. 1274, 1276:

[11] apud Zachariam,

Vidit quatuor currus exeuntes inter duos montes aeris, ... illis equi rufi, nigri, albi et grandinati robusti; ... dixit angelus, Hi quatuor venti caelorum, exeuntes a stando juxta Dominum totius terrae, equi nigri exeuntes in terram septentrionis, et albi exiverunt post illos, et grandinati exiverunt in terram austri: ... exeuntes ad terram septentrionis, quiescere faciunt spiritum meum in terra septentrionis, 6:1-8;

‘currus exeuntes inter duos montes aeris’ pro doctrinalibus boni; quod ‘currus’ sint doctrinalia, patebit alibi; quod ‘mons’ sit amor, videatur n. 795, 1430, 2722, inde duo montes sunt bini amores, 9 caelestis qui in Dominum, et 10 spiritualis qui erga proximum; quod ‘aes’ sit bonum inde quod in naturali, n. 425, 1551; quod ‘equi’ sint intellectualia, ita intellectus doctrinalium boni, n. 2760-2762, 3217; ‘terra austri’ seu meridiei pro illis qui in boni et veri ignorantia, sed in vita boni in qua sunt gentes probae, apud quas cum nova Ecclesia instauratur, 11 ibi spiritus Dei quiescere dicitur:

[12] apud Jeremiam,

Jehovah Qui ascendere fecit, et Qui reduxit semen domus Israelis e terra ad septentrionem, et ex omnibus terris, quo depuli illos, ut habitarent super terra sua, 23:8,

‘e terra ac septentrionem’ pro ab obscuro ignorantiae boni et veri:

apud eundem,

Num frangetur ferrum, ferrum a septentrione et aes? 5:12;

‘ferrum’ pro vero naturali, n. 425, 426; ‘aes’ pro bono naturali, n. 425, 1551; haec ‘a septentrione’ dicuntur quia a naturali ubi obscurum respective et terminus; quod propheticum hoc non significet quod a septentrione ferrum et aes, patet absque explicatione, nam quid Divini, immo quid cohaerentiae cum illis quae antecedunt et consequuntur, si intelligeretur quod ferrum et aes inde:

[13] apud Matthaeum, Dico vobis, quod multi ab oriente usque et ab occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, Jishako et Jacobo, Matth. 8:11; Luc. 13:29; 12 multi ab oriente usque et ab occidente' pro illis qui in cognitionibus et vita boni, et qui in obscuro ac ignorantia 13 ,

ita qui intra Ecclesiam et qui extra; quod enim status boni per orientem et occidentem significentur, supra dictum; quod ‘accumbere cum Abrahamo, Jishako et Jacobo’ sit esse cum Domino, videatur n. 3305f. Quod similiter, nempe ab oriente et occidente venturi sint, qui apud Dominum in regno Ipsius seu in Ecclesia Ipsius erunt, apud Prophetas dicitur; ut apud Esaiam,

14 Ab oriente adducam semen tuum, et ab 15 occidente colligam te, 43:5:

alibi,

Timebunt ab occidente nomen Jehovae, et ab oriente gloriam Ipsius, 59:19:

alibi,

Cognoscent ab ortu solis et ab occasu, quod nullus praeter Me; Ego Jehovah, et nemo amplius, 45:6:

16 et alibi,

Excitabo e septentrione et veniet, ab ortu solis invocabit nomen Meum, 41:25.

[14] Praeterea, quod per orientem, occidentem, meridiem et septentrionem, talia significentur, manifeste constare potest ex constructione Tabernaculi; ex castrametatione et profectione filiorum Israelis; ex descriptione terrae Canaanis; tum a descriptione novi Templi, novae Hierosolymae, et novae Terrae; 17 EX CONSTRUCTIONE TABERNACULI, quod omnia ibi secundum plagas ordinata sint, videatur Exod. 18; 18 ut quid ad angulum orientis et occidentis, et quid ad angulum meridiei et septentrionis, Exod. 26:18, 20, 22, 27; 27:9, 12, 13 19 : et quod candelabrum e regione mensae ad latus habitaculi versus meridiem, mensa autem ad latus septentrionis, Exod. 26:35; 40:22.

[15] EX CASTRAMETATIONE et PROFECTIONE FILIORUM ISRAELIS, etiam secundum plagas, quod nempe castrametarentur circum Tentorium conventus, tribus Jehudae, tribus Jisascharis, tribus Zebulonis versus orientem; tribus Reubenis, Shimeonis et Gadis versus meridiem; tribus Ephraimi, Menashes, et Benjaminis versus occidentem; tribus Danis, Asheris et Naphthali, versus septentrionem, Num. 2:1 ad f. : tum quod ex Levitis Gershonitae versus occidentem, Kehathitae versus meridiem, Meraritae versus septentrionem, et quod Moses, Aharon et filii ejus ante Habitaculum versus orientem, Num. 3:23-38, per quae repraesentatus erat caelestis ordo qui in regno Domini secundum status boni et veri; et quod versus meridiem conclamatione clangerent ad profectiones, Num. 10:6; et quod sicut castrametati, etiam sic profecti sint, Num. 2:34.

[16] EX DESCRIPTIONE TERRAE CANAANIS, quae per Mosen primum descripta est quoad terminos circumcirca, et quidem ad angulum meridiei, ad angulum occidentis, angulum septentrionis et angulum orientis, Num. 34:2-12; dein cum per sortem data tribubus, Josh. 15-19; inde et quoque ab antiquissimis qui in terra Canaane habitarunt, omnia ibi loca secundum situm, distantiam, et terminos quoad plagas repraesentativa et significativa facta sunt, n. 1607, 1866.

[17] Ex DESCRIPTIONE NOVI TEMPLI, NOVAE HIEROSOLYMAE, et NOVAE TERRAE, etiam secundum plagas, apud Ezechielem: ut, quod structura urbis esset a meridie: de porta aedificii, cujus facies versus orientem, versus septentrionem, et versus meridiem, 40:2, 6, 19, 20-46.

De mensura Templi, et ejus ostio versus septentrionem et meridiem, 41:11: de atrio versus septentrionem, orientem, meridiem et occidentem, 42:1, 4, 11, 16-19 20 ; et quod gloria Jehovae Dei Israelis 21 intraret a via orientis, 43:1, 2, 4; de portis atrii, 22 44:1, 2, 4; 23 46:1, 9, 10, 19, 20: de terminis terrae sanctae 47, versus septentrionem, vers. 15-17; versus orientem, vers. 18; versus meridiem, vers. 19; versus occidentem, vers. 20: et de hereditatibus juxta plagas pro unaquavis tribu, 48: et de portis Sanctae Hierosolymae ab oriente, septentrione, meridie et occidente, Apoc. 21:13. Ex his manifeste patet quod quatuor mundi plagae secundum quas sancta illa, seu repraesentativa sancti, fuerunt ordinata, in sensu interno non plagas illas, sed status boni et veri in regno Domini significent.

[18] Quod septentrio et occidens in sensu opposito significent falsum et malum, constare potest a sequentibus locis;

apud Jeremiam,

Factum verbum Jehovae ad me secundo, dicendo, Quid tu videns? dixi, Ollam apertam ego videns, et facies ejus versus septentrionem; et dixit Jehovah, A septentrione aperietur malum super omnes habitatores terrae; en Ego vocans omnes familias septentrionis ut veniant, 1:13-15:

apud eundem,

Erigite signum Zionem versus, convenite, ne subsistite, quia malum Ego adducens a septentrione, et confractionem magnam, 4:6:

apud eundem,

Vox strepitus ecce veniens, et tumultus magnus e terra septentrionis, ad redigendum urbes Jehudae vastitatem, 10:22:

apud eundem,

In Tekoa clangite buccina, ... quia malum prospicit ex septentrione, et confractio magna; ... ecce venit populus veniens e terra septentrionis, et gens magna excitabitur a lateribus terrae, 6:1, 22:

apud eundem,

Accepi calicem e manu Jehovae, et bibere feci omnes gentes, ... Hierosolymam et urbes Jehudae, et reges ejus, ... Pharaonem regem Aegypti, ... et omnem turbam occidentalem, ... omnes reges Arabiae, et omnes reges occidentis habitantes in deserto, ... et omnes reges septentrionis, propinquos et longinquos, 25:17-26:

[19] apud eundem,

Non effugiet celer, nec eripiet se fortis, septentrionem versus, juxta litus fluvii Euphratis impegerunt et ceciderunt. Quis hic sicut flumen ascendit?... Aegyptus sicut flumen ascendit, ... dixit enim, Ascendam, obtegam terram, perdam urbem, et habitantes in ea.... Sed dies ille Domino Jehovih Zebaoth, dies ultionis, ... quia sacrificium Domino Jehovih Zebaoth in terra septentrionis juxta fluvium Euphratis.... Vitula pulcherrima Aegyptus, excidium a septentrione venit, ... pudefacta est filia Aegypti, tradita est in manum populi septentrionis, 46:6-10, 20, 24:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah, Ecce aquae ascendentes a septentrione, quae sicut flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in ea, 47:2:

[20] apud eundem,

Locutus est Jehovah contra Babelem, ascendet contra eam gens a septentrione, haec ponet terram ejus in desolationem, ut non sit habitans in ea, 50:[1], 3, 3:

apud eundem,

Ecce Ego excitans et ascendere faciens contra Babelem congregationem gentium magnarum e terra septentrionis, et instruent aciem contra eam, inde capietur; ecce populus veniens e septentrione, et gens magna, et reges multi excitabuntur e lateribus terrae, 50:9, 41:

apud eundem,

Tunc canent super Babele caeli et terra, et omne quod in iis, quia e septentrione venient illi vastatores, 51:48:

apud Ezechielem,

Dic Gogo, ... Venies e loco tuo a lateribus septentrionis, tu et populi multi tecum, ... ascendes contra populum Meum Israelem, sicut nubes, ad obtegendum terram, 38:14-16:

apud eundem,

Ecce Ego contra te Goge princeps, ... reverti faciam te, sextabo te, et faciam 24 ascendere te a lateribus septentrionis, et adducam te super montes Israelis; ... super montibus Israelis cades, ... super faciebus agri cades, 39:1, 2, 4, 5:

apud Zachariam,

Heu fugite e terra septentrionis, dictum Jehovae, nam sicut quatuor ventos caelorum expandam vos: heu Zion, eripe te, quae habitas cum filia Babelis, 2:10, 11. [AV 6, 7]

[21] Inde patet quid per ‘septentrionem’ in sensu opposito significatur quod nempe falsum ex quo malum, et falsum quod a malo; falsum ex quo malum, quia oriundum ex ratiocinatione de Divinis et contra Divina ex scientificis quae naturalis hominis, dicitur ‘populus septentrionis esse ex Aegypto’; quod ‘Aegyptus’ sit tale scientificum, videatur n. 1164, 1165, 2588f. ; falsum quod ex malo, quia oriundum a cultu externo apparente sancto cujus interiora sunt profana, dicitur ‘gens septentrionis e Babele’; quod ‘Babel’ tale sit, videatur n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326; quod etiam ‘Babel’ sit quae vastat, n. 1327: utrumque, nempe 25 falsum ex quo malum, et falsum quod ex malo, dicitur ex Gogo, nam ‘Gogus’ est cultus in externis absque interno, et inde idololatricus, qualis fuit 26 Judaeorum omni tempore; quod Gogus tale sit, videatur n. 1151.

[22] Ex obscuro quod est naturalis hominis, 27 tam exoritur verum, 27 quam oritur falsum; quando homo 28 se illuminari patitur per Verbum a Domino, tunc obscurum ejus fit lucidum, aperitur enim via interna, ita fit influxus et communicatio per caelum a Domino; at quando se non illuminari patitur per Verbum a Domino, sed per propriam intelligentiam, tunc obscurum ejus fit tenebrosum, ita falsum, clauditur enim via interna, et non fit influxus et communicatio per caelum a Domino, modo talis ut apparere possit sicut homo externa forma, cogitando ex malo et falso, et quoque loquendo; inde est quod ‘septentrio’ apud illos verum, et apud hos falsum significet; illi enim ab obscuro ascendunt, hoc est, elevantur ad lucem, hi autem ab obscuro descendunt, hoc est, se removent a luce; 29 ita illi ad meridiem feruntur, hi autem ad tartara.

[23] Quod ‘septentrio’ sit caligo falsi, et ‘meridies’ lux veri, evidenter patet apud Danielem ubi agitur de ariete et hirco caprarum; ut et de rege meridiei et rege septentrionis; de ariete et hirco caprarum, Quod aries cornuferiret versus occidentem, et versus septentrionem, et versus meridiem, ita ut omnes bestiae non consisterent coram eo; ... et quod hircus caprarum veniret ab occidente super omnes facies terrae:... et ex uno cornu 30 ejus exiret cornu, quod cresceret valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, 8:4, 5, 9: 31 de rege meridiei et rege septentrionis, ubi per ‘regem meridiei’ significantur illi qui in cognitionibus veri, et per ‘regem septentrionis’ illi qui in falso 32 ,

Quod sub finem annorum consociabunt se, ita ut filia regis meridiei veniet ad regem septentrionis ad faciendum rectitudines, sed non obtinebit brachium vires:... surget e stemmate... qui veniet in munimentum regis septentrionis, ... et praevalebit; ... et captivitatem abducet in Aegyptum:... veniet in regnum rex meridiei, ... et pugnabit cum rege septentrionis:... revertetur rex septentrionis, et sistet multitudinem magnam prae priore:... multi stabunt contra regem meridiei:... veniet rex septentrionis... et capiet urbem munitionum, ... et destruet multa:... rex meridiei commiscebit se bello cum exercitu magno, sed non consistet, quia cogitabunt contra illum cogitationes:... post redibit, ... sed non erit sicut prius; ... populus cognoscentium Deum suum confirmabunt se:... tandem in tempore finis collidetur cum eo rex meridiei, ideo quasi procella in illum irruet rex septentrionis cum curru et equitibus; ... in terra decoris multi corruent:... sed rumores terrebunt eum ab ortu et a septentrione, ut exeat cum ira magna; ... venturus est ad finem suum, nec auxilians illi, 11:1 ad f.

Quod ‘rex meridiei’ sint illi qui in luce veri, et ‘rex septentrionis’ illi qui in umbra primum, et dein in caligine falsi, 33 a singulis ibi constare potest, 34 ita quod status Ecclesiae, quomodo 35 successive pervertitur, describatur: ‘reges meridiei et septentrionis’ vocantur, quia per ‘reges’ in sensu interno Verbi significantur vera, et in opposito falsa, n. 1672, 2015, 2069; et per ‘regna’ illa quae sunt veri, ac in opposito sensu illa quae sunt falsi, n. 1672, 2547.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has in Verbo.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript has occasu.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript has mare sit.

6. The Manuscript has et sic obscuro quoad verum.

7. The Manuscript has illa quae in ipsius bono cui conjectum verum.

8. The Manuscript has inde quoque septentrio

9. The Manuscript inserts nempe amor.

10. The Manuscript inserts amor.

11. The Manuscript has spiritus Dei quiescit.

12. The Manuscript has qui.

13. The Manuscript inserts illarum.

14. The Manuscript has places this third in the series of quotations.

15. The Manuscript has occasu.

16. The Manuscript has apud Eundem.

17. The Manuscript inserts quod ibi singula etiam juxta plagas ordinata sint, ex causa repraesentationis et significationis status boni et veri per illas, patet.

18. The Manuscript has et.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The Manuscript has veniret.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. The Manuscript has falsum ex malo et malum ex falso, per Gogum significatur.

26. The Manuscript has Judaicus.

27. The Manuscript has et.

28. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

29. The Manuscript has hoc est.

30. The Manuscript has hirci caprarum.

31. The Manuscript inserts et.

32. The Manuscript inserts de quibus haec.

33. The Manuscript places this after describatur.

34. The Manuscript has et.

35. The Manuscript has successu temporis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.