Bible

 

Exodus 34

Studie

   

1 Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.

2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.

3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.

4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans

9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.

12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam :

13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :

14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator.

15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

17 Deos conflatiles non facies tibi.

18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.

19 Omne quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.

20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.

21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.

22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.

24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.

25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.

26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.

29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.

30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.

31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,

32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.

33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.

34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.

35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10642

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10642. ‘Quare altaria eorum evertetis’: quod significet quod malum religiosi istius et inde cultus rejiciendum, constat ex significatione ‘altaris’ quod sit principale repraesentativum Domini et Ipsius cultus ex bono, de qua n. 921, 2777, 2811, 4541, 8935, 8940, 9388, 9389 9714, 9964, 10242, 10245, et inde in opposito sensu est repraesentativum cultus idololatrici, ita ex malo, de qua sequitur; et ex significatione ‘evertere’ quod sit rejicere; de altaribus enim dicitur quod evertenda, at de malis cultus, quae per altaria gentium significantur, dicitur quod rejicienda.

[2] Memorantur in hoc versu altaria, statuae, et luci, et per illa in genere significantur omnia cultus idololatrici, per altaria cultus ex malo, per statuas cultus ex falso mali, et per lucos doctrinalia eorum; causa quo illa 1 exstirpanda essent, erat quia per repraesentativa illa non colebatur Dominus, 2 sed colebantur dii qui fuerunt homines, sicut baales et plures alii, qui cultus erat diabolicus et infernalis, nam colere homines pro ipso Deo, Qui est Dominus, est diabolicum, 3 homo enim conjungitur ei qui colitur;

[3] sed res ita se habet: si homo colitur pro deo, tunc aliquis ex inferno ei conjungitur, fides enim et amor conjungunt, fides veri et amor boni conjungunt hominem Domino, at fides falsi 4 et amor mali conjungunt hominem inferno; sunt enim apud unumquemvis hominem 5 spiritus ab inferno et sunt angeli e caelo, absque illis homo non vivere potest; si aliquis colitur qui fuerat homo, tunc spiritus ab inferno autumant quod ipsi sint qui coluntur, nam unusquisque in inferno vult deus esse, et hi spiritus communicant eum cultum cum societate infernali e qua sunt; quantum itaque illi coluntur, tantum recedunt angeli qui e caelo; inde homo aufertur in cupiditates infernales, et tandem similis fit illis spiritibus quoad omnem suam vitam, inter quos etiam venit post mortem; et vero, cum Dominus colitur, Qui est Deus caeli et terrae, tunc angeli qui e caelo sunt apud hominem, non 6 sibi aliquid cultus vindicant, quia illi omne 7 verum fidei et bonum amoris tribuunt Domino et nihil sibi; inde per illos aperitur via usque ad Ipsum Dominum, Qui illos Sibi conjungit fide et amore. Ex his constare potest quantopere interest colere Ipsum Dominum, Cui omnis potestas est in caelis et in terris, ut Ipse dicit apud Matthaeum 28:18.

Poznámky pod čarou:

1. delenda

2. The Manuscript inserts ut prius, .

3. qui enim colitur, illi conjungitur homo fide et amore, quare si homo colitur pro deo, tunc aliquis ex inferno ei conjungitur, fides enim et amor conjungit, nam itase res habet, sed

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts sunt.

6. sibimet

7. bonum amoris et verum fidei

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 921

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

921. Quod ‘aedificavit Noah altare Jehovae’ significet repraesentativum Domini, constat ex illis quae modo nunc dicta sunt. Ritus omnes Ecclesiae Antiquae repraesentativi Domini erant, sicut etiam ritus Ecclesiae Judaicae; sed principale repraesentativum fuit postea altare, tum holocaustum, quod quia fiebat ex bestiis mundis et avibus mundis repraesentabat sicut significabat, bestiae mundae bona charitatis et aves mundae vera fidei; quae cum offerebantur, significabant apud Antiquam Ecclesiam quod offerrent Domino inde munera; Domino nihil aliud, quod gratum Ei sit, offerri potest: sed posteri, ut gentes, tum etiam Judaei, haec pervertebant, ne quidem scientes quod talia significarentur, cultum solum in externis ponentes.

[2] Quod ‘altare’ fuerit principale repraesentativum Domini, constare quoque inde potest quod antequam ceteri ritus instituti, et antequam arca exstructa, et antequam templum aedificatum, altaria fuerint, etiam inter gentes; de Abramo constat, Quod cum venerit in montem ab oriente Bethelis exstruxerit altare, et invocaverit nomen Jehovae, Gen. 12:8;

Quod ei jussum offerre Isaacum in holocaustum super altari: Gen. 22:2, 9;

Quod Jacobus aedificaverit altare ad Luz seu Bethel, Gen. 35:6, 7;

Quod Moses aedificaverit altare sub Monte Sinai, et sacrificaverit, Exod. 24:4-6;

quod fuit antequam sacrificia instituta sunt, et antequam arca exstructa, ubi cultus dein peragebatur in deserto. Similiter quod altaria fuerint apud gentes, constat ex Bileamo, Qui ad Balakum dixit, quod aedificaret septem altaria, et pararet septem boves, et septem arietes, Num. 23:1-7, 15-18, 29, 30; tum quod mandatum, quod gentium altaria destruerentur, ut Deut. 7:5; Jud. 2:2;

quare cultus Divinus per altaria et sacrificia, non fuit novum quoddam institutum apud Judaeos. Immo altaria prius aedificata sunt quam noverunt super iis mactare boves et pecudes, et quidem in memoriale.

[3] Quod ‘altaria’ significent repraesentativum Domini, et ‘holocausta’ cultum Ipsius inde, constat manifeste apud Prophetas:

ut apud Mosen de Levi cui sacerdotium, Docebunt judicia Tua Jacobum, et legem Tuam Israelem; ponent suffitum in naribus Tuis, et totum (holocaustum) super alteri Tuo, Deut. 33:10;

ubi pro omni cultu; ‘quod docerent judicia Jacobum, et legem Israelem’ pro cultu interno; ‘quod ponerent suffitum in naribus, et totum super altari’ pro cultu externo correspondente; ita pro omni cultu:

apud Esaiam,

In die illo aspiciet homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis spectabunt; et non aspiciet ad altaria, opus manuum ejus, 17:7, 8;

ubi ‘aspicere ad altaria’ manifeste significat cultum repraesentativum in genere, qui aboleretur:

apud eundem,

In die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua juxta terminum ejus Jehovae, 19:19;

[4] ibi etiam ‘altare’ pro cultu externo:

apud Jeremiam,

Deseruit Dominus altare Suum, detestatus est sanctuarium Suum, Thren. 2:7 1 ;

‘altare’ pro cultu repraesentativo, qui factus idololatricus:

apud Hoscheam,

Multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; fuerant ei altaria ad peccandum, 8:11;

‘altaria’ ibi pro omni repraesentativo separato ab interno, sic pro idololatrico:

apud eundem,

Perdentur excelsa Aven, peccatum Israelis, spina et carduus ascendet super altaria eorum, 10:8;

ibi etiam ‘altaria’ pro cultu idololatrico:

apud Amos,

In die visitare Me praevaricationes Israelis super eum, et visitabo super altaria Bethelis, et succidentur cornua altaris, 3:14;

ubi ‘altaria’ quoque pro repraesentativo facto idololatrico:

[5] apud Davidem,

Deducent me ad montem sanctitatis Tuae, et ad habitacula Tua, et ingrediar ad altare Dei, ad Deum, laetitiam exsultationis meae, Ps. 43:3, 4;

ubi ‘altare’ manifeste pro Domino; ita altaris constructio in Ecclesia Antiqua et Judaica, pro repraesentativo Domini; quia cultus Domini peragebatur principaliter per holocausta et sacrificia, et sic illa principaliter significabant cultum repraesentativum, constat quod ipsum altare significet ipsum repraesentativum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.