Bible

 

Exodus 34

Studie

   

1 Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.

2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.

3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.

4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans

9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.

12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam :

13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :

14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator.

15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

17 Deos conflatiles non facies tibi.

18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.

19 Omne quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.

20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.

21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.

22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.

24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.

25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.

26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.

29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.

30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.

31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,

32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.

33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.

34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.

35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 392

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

392. "Animas occisorum propter Verbum Dei et propter testimonium quod habebant." - Quod significet qui rejecti sunt et abditi sunt propter Divinum Verum, et propter confessionem Domini, constat ex significatione "occisorum", quod sint illi qui rejecti sint a malis et abditi a Domino (de qua sequitur); ex significatione "Verbi Dei", quod sit Divinum Verum: ("Verbum Dei" dicitur quod Dominus loquitur, et hoc est Divinum Verum; Verbum seu Scriptura Sacra non aliud est, nam omne Divinum Verum ibi continetur; sed ipsum Verum ibi in sua gloria non apparet nisi coram angelis, quia interiora Verbi, quae sunt spiritualia et caelestia, ad illos perveniunt, et quoque faciunt sapientiam eorum: quare per "Verbum Dei" in genuino sensu significatur Divinum Verum, et in supremo sensu Ipse Dominus qui id .locutus est, nam locutus est a Se seu a Divino Suo, et quod ab Ipso procedit hoc quoque Ipse est.

[2] Quod Divinum procedens sit Ipse, illustrabitur per hoc:Circum unumquemvis angelum est sphaera quae vocatur sphaera vitae ejus; haec ad multam distantiam ab eo se effundit. Haec sphaera effluit seu procedit ex vita affectionis seu amoris ejus; quare est extensio vitae qualis est in illo extra illum: extensio illa fit media atmosphaera seu aura spirituali, quae est aura caeli; per illam sphaeram percipitur angelus qualis est ad distantiam ab aliis quoad affectionem, quod etiam datum est mihi aliquoties percipere: at circum Dominum est sphaera Divina, quae prope Ipsum apparet ut Sol, qui est Divinus Amor Ipsius, ex quo procedit illa in universum caelum, et implet illud, et facit lucem quae ibi; haec sphaera est Divinum procedens ex Domino, quod in sua essentia est Divinum Verum. Haec comparative cum angelis propter illustrationem dicta sunt, ut sciatur quod Divinum procedens a Domino sit Ipse Dominus, quia est procedens amoris Ipsius, et procedens est Ipse extra

Se:-) et ex significatione "testimonii", quod sit confessio Domini et Ipse Dominus, de qua sequitur.

[3] Quod per "occisos" hic intelligantur illi qui rejecti sint a malis spiritibus et abditi a Domino, seu ab oculis aliorum semoti, et reservati ad diem ultimi judicii, constare potest ex illis quae in superiori articulo dicta sunt, et quoque ex illis quae sequuntur in binis versibus in quibus unice de illis agitur: in superiori articulo dictum est quod "prius caelum" quod transivit, constiterit ex illis qui moraliter vixerunt in externis, sed usque non spirituales verum mere naturales fuerunt, seu qui vitam quasi spiritualem egerunt solum ex affectione seu amore famae, honoris, gloriae, lucri, ita propter apparentiam; hi tametsi interius mali fuerunt, usque tolerati sunt, et constituerunt societates in locis editioribus in mundo spirituali. Hae societates simul sumptae dictae fuerunt caelum, sed "prius caelum" quod postea transivit. Inde factum est quod omnes illi qui spirituales fuerunt, hoc est, non solum exterius sed etiam interius boni, non simul cum illis esse potuerint, sed ab illis secesserint vel sua sponte vel profugati, ac ubi inventi persecutiones passi sint; quapropter illi a Domino abditi sunt, ac in suis locis reservati ad diem judicii, ut "novum caelum" constituerent. Hi itaque sunt qui intelliguntur per "animas occisorum visas sub altari." Inde patet quod per "occisos" significentur qui rejecti et abditi; erant enim odio habiti a reliquis propter Divinum Verum et propter confessionem Domini; et qui odio habentur illi dicuntur "occisi", nam odio habere est spiritualiter occidere. Quod illi intelligantur per "animas occisorum", constare etiam potest ex illis quae sequuntur in binis versibus ubi de illis ita dicitur, "Et clamabant voce magna, dicentes, Usque quo Domine, qui Sanctus et Verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra? Et datae singulis stolae albae; et dictum eis ut requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, qui futuri interfici sicut et illi." Quod illi de quibus nunc dictum est, per "occisos" intelligantur, nemo scire potest nisi cui revelatum est; quis enim scit, nisi ex revelatione, ex quibus

"prius caelum" (de quo in Apocalypsi 21:1)

constiterat, et ex quibus "novum caelum" formatum est? et quod illi ex quibus novum caelum formandum est, interea a Domino reconditi et reservati fuerint? Et nisi illa alicui revelata fuissent, latuissent omnia illa quae in Apocalypsi in sensu interno continentur; nam ibi agitur principaliter de talibus quae futura erant in mundo spirituali ante ultimum judicium, tum quae in illo, ac post illud.

[4] Quod per "testimonium" significetur confessio Domini et Ipse Dominus, constare potest ex locis in Verbo quae sequuntur. Significatio illa trahit inde originem, quia Verbum in omnibus et singulis testatur de Domino, in sensu enim ejus intimo agitur de solo Domino, ac in sensu interno de caelestibus et spiritualibus quae procedunt a Domino; et in particulari testatur Dominus de Se apud singulos qui in vita amoris et charitatis sunt, influit enim Dominus in illorum cor et vitam ac docet, imprimis de Divino Humano suo; nam dat illis qui in vita amoris sunt cogitare Deum sub Humana forma, et Deus sub Humana forma est Dominus: ita cogitant simplices in Christiano orbe, ita quoque gentiles qui in charitate secundum religiosum suum vivunt; hi et illi obstupescunt quando audiunt eruditos loquentes de Deo quod percipiendus sit non in aliqua forma Humana, scientes tunc quod nullum Deum cogitatione videant, et inde quod parum fidei de existentia Dei habeant, quoniam fides, quae est fides charitatis, comprehendere aliquo modo vult quod creditur; nam fides est cogitationis, et cogitare incomprehensibile non est cogitare, sed modo est scire et inde loqui absque idea. Angeli etiam sapientissimi non aliter de Deo cogitant quam in Humana forma; aliter cogitare illis impossibile est, ex causa quia perceptiones eorum vadunt secundum formam caeli, quae est forma humana ex Divino Humano Domini (de qua re videatur in opere De Caelo et Inferno 59-86), tum quia affectiones, ex quibus cogitationes eorum, sunt ex influxu, et influxus est a Domino. Haec dicta sunt ut sciatur unde est quod "testimonium" significet Dominum; quod nempe, quia Dominus de Se testatur apud omnes qui recipiunt testificationem, qui sunt qui vitam amoris in Dominum et vitam charitatis erga proximum vivunt. Quod hi recipiant testificationem, et confiteantur Ipsum, est causa, quia vita amoris et charitatis aperit interiorem mentem per influxum lucis e caelo, est enim vita amoris et charitatis ipsa vita Divina: Dominus enim amat unumquemque et benefacit unicuique ex amore; quare ubi illa vita recipitur, ibi est Dominus praesens, et ei conjungitur, proinde influit in mentem ejus superiorem, quae mens spiritualis vocatur, et per lucem a Se aperit illam.

[5] Quod "testimonium" significet Dominum, et apud hominem confessionem Domini ex corde, et in specie agnitionem Divini Domini in Humano Ipsius, constare potest ex eo, quod Lex quae lata fuit in Monte Sinai, et inscripta duabus tabulis, et dein posita in arca, dicatur "testimonium"; unde etiam arca vocabatur "arca testimonii", et quoque tabulae vocabantur "tabulae testimonii"; et quia hoc sanctissimum erat, ideo propitiatorium datum fuit super arcam, et super propitiatorio sculpti erant duo cherubi, inter quos Jehovah, hoc est, Dominus locutus est cum Mose et cum Aharone. Inde patet quod "testimonium" significet Ipsum Dominum; alioqui propitiatorium non positum fuisset super arcam, nec locutus fuisset Dominus cum Mose et Aharone inter cherubos qui super propitiatorio. Cum etiam Aharon intraret intra velum, quod fiebat semel quotannis, primum sanctificabatur, et dein suffiebat usque ut fumus suffimenti obtegeret propitiatorium; quod nisi fecisset, dicitur quod moriturus esset. Ex his manifeste constat quod testimonium, quod in arca, quod erat Lex lata super Monte Sinai, et inscripta duabus tabulis lapideis, significaverit Ipsum Dominum.

[6] Quod Lex illa dicatur "testimonium", constat apud Mosen,

"Dabis in arcam testimonium quod daturus sum tibi" (Exod 25:16);

Dedit testimonium in arcam" (Exodus 40:20);

"Propitiatorium quod super testimonio" (Leviticus 16:13);

"Relinque" baculos tribuum "coram testimonio" (Numeri 17:19 [B.A. 4]).

Quod tabulae et arca inde dictae fuerint tabulae et arca testimonii (Exodus 25:22; 31:7, 18; 32:15).

Quod propitiatorium positum fuerit super illud, et super propitiatorio sculpti bini cherubi ( 1 Exod. 25:17-22; 26:34).

Quod Dominus locutus sit cum Mose et cum Aharone inter duos cherubos (Exodus 25:16, 21, 22; Numeri 17:19 [B.A. 4); et alibi).

Quod sanctificarent se antequam illuc intrarent; et quod fumus suffimenti tegeret propitiatorium, ne morerentur (Levit. 15).

[7] Quod "testimonium" significet Dominum, etiam constat ex eo, quod id quod super arca erat, vocatum fuerit propitiatorium, et Dominus est Propitiator. Arca etiam ex testimonio in illo erat sanctum sanctorum tam in Tentorio quam in Templo, et inde Tentorium erat sanctum et quoque Templum. Tentorium repraesentabat caelum, et quoque Templum, ac caelum est caelum ex Divino Humano Domini; inde sequitur quod per "testimonium" significetur Dominus quoad Divinum Humanum suum. (Quod Tentorium conventus repraesentaverit caelum, videatur n. 9457, 9481, 9485, 2 10545: quod similiter Templum, supra, n. 220: et quod caelum sit caelum ex Divino Humano Domino, in opere De Caelo et Inferno 59-86.) Quod Lex e Monte Sinai promulgata dicatur "testimonium", est quia Lex illa in lato sensu significat totum Verbum, tam Historicum quam Propheticum, et Verbum est Dominus, secundum haec apud Johannem,

"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ac Verbum Caro factum est" (1:1, 14):

quod Verbum sit Dominus, est quia Verbum significat Divinum Verum, et omne Divinum Verum procedit a Domino, est enim Lux in caelo, quae illuminat mentes angelorum et quoque mentes hominum, ac illis dat sapientiam; est illa Lux in sua essentia Divinum Verum procedens a Domino ut Sole (de qua Luce videatur in opere De Caelo et Inferno 126-140); inde est quod postquam dicitur quod "Verbum esset apud Deum, et Deus esset Verbum", etiam dicatur apud Johannem,

"In Ipso vita erat, et vita erat Lux hominum... erat Lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in mundum" (vers. 4, 9, ibi).

[8] Ex his etiam patet quod Dominus intelligatur per "testimonium", quoniam Lex super duabus tabulis scripta, quae vocatur testimonium, significat Verbum in toto complexu, et Dominus est Verbum.

(Quod "Lex" in lato sensu significet Verbum in toto complexu, in minus lato Verbum Historicum, et in stricto decem praecepta Decalogi, videatur n. 6752.)

Lex illa etiam vocabatur "foedus", et inde tabulae quibus inscripta fuit vocabantur "tabulae foederis", et quoque arca vocabatur "arca foederis" (Videatur 3 Exod. 34:28; Numeri 14:44; Deuteronomius 9:9, 15; Apocalypsis 11:19; et alibi);

et hoc ex causa, quia "foedus" significat conjunctionem, ac Verbum seu Divinum Verum est quod conjungit hominem cum Domino; non aliunde est aliqua conjuncto.

(Quod "Foedus" significet conjunctionem, videatur n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396, 10632.) Quod Lex illa dicta sit et foedus et testimonium, est quia cum illa dicitur "foedus", intelligatur Verbum per quod conjunctio, et cum illa dicitur "testimonium" intelligatur Ipse Dominus qui conjungit, et a parte hominis confessio Domini et agnitio Divini Ipsius in Humano Ipsius, quae conjungit. Ex his videri potest unde est quod Verbum in ecclesia dicatur "Foedus", illud Verbum quod fuit ante adventum Domini "Vetus Foedus", et quod post adventum Ipsius "Novum Foedus"; dicitur etiam "Testamentum" vetus et novum, sed dicendum est Testimonium.

[9] Quod per "testimonium" significetur Dominus, et a parte hominis confessio Domini et agnitio Divini Ipsius in Humano Ipsius, constat etiam ex his locis in Verbo:In Apocalypsi,

"Illi vicerunt" draconem "per sanguinem Agni, et per Verbum testimonii:... et iratus draco... abivit, ut faceret bellum cum reliquis seminis ejus, qui tenebant mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi" (12:11, 17):

et alibi,

"Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu:... testimonium Jesu est spiritus prophetiae" (19:10);

quod "testimonium Jesu sit spiritus prophetiae" significat quod confessio Domini et agnitio Divini Ipsius in Humano Ipsius sit vita omnis veri tam in Verbo quam in doctrina ex Verbo:

[10] et alibi,

Animae securi percussorum propter testimonium Jesu, et propter Verbum Dei non acceperunt characterem super frontem suam et super manum suam (20:4):

sed de his in explicatione in sequentibus.

Apud Davidem,

"Hierosolyma aedificata sicut urbs quae cohaeret sibi una; et eo ascendunt tribus, tribus Jah, testimonium Israeli, ad confitendum nomini Jehovae; quia ibi sedent throni ad judicium" (Psalmuss 122:3-5):

per "Hierosolymam" significatur ecclesia quoad doctrinam; quae "aedificata" dicitur, cum instaurata a Domino; "sicut urbs quae cohaeret sibi una" significat 4 doctrinam, in qua omnia in ordine ("urbs" est doctrina); "eo ascendunt tribus, tribus Jah", significat quod in illa sint omnia vera et bona in complexu; "testimonium Israeli, ad confitendum nomini Jehovae", significat quod ibi agnitio et confessio Domini; "quia ibi sedent throni ad judicium" significat quod ibi Divinum Verum secundum quod judicium; quod "throni id significent, videatur supra (n. 253(a)).

[11] Apud eundem,

Jehovah "erexit testimonium in Jacobo, et legem... in Israele" (Psalmuss 78:5):

per "Jacobum" et "Israelem" significatur ecclesia, per "Jacobum" ecclesia externa, et per "Israelem" ecclesia interna; ac per "testimonium" et per "legem" significatur Verbum, per "testimonium" quod ibi docet bona vitae, et per "legem" quod ibi docet vera doctrinae: quoniam illi qui in externa ecclesia sunt, in bono vitae sunt secundum vera doctrinae, et illi qui in interna ecclesia in veris doctrinae sunt secundum quae vita, ideo de Jacobo dicitur "testimonium", et de Israele "lex."

[12] Apud eundem,

"Si custodiverint filii tui foedus meum, et testimonium quod docebo eos, etiam filii 5 eorum in aeternum sedebunt super throno tibi" (Psalmuss 132:12):

haec de Davide, sed per Davidem ibi intelligitur Dominus; per "filios" ejus intelliguntur qui faciunt praecepta Domini: de his dicitur, "Si custodiverint filii tui foedus meum et testimonium meum"; per "foedus" simile intelligitur quod supra per "legem", nempe verum doctrinae, et per "testimonium" simile quod supra per "testimonium", nempe bonum vitae secundum vera doctrinae.

(Similia per "foedus" et "testimonia" significantur apud Davidem, 25:10.)

[13] Pluribus in locis dicuntur "testimonia", et simul "lex", "praecepta", "mandata", "statuta" et "judicia"; ac ibi per "testimonia et mandata" significantur quae docent vitam, per "legem et praecepta" quae docent doctrinam, per "statuta et judicia" quae docent ritus; ut in his sequentibus, apud Davidem:-

"Lex Jehovae perfecta, recreans animam; testimonium Jehovae firmum, sapientem reddens simplicem; mandata Jehovae recta, laetificantia cor; praeceptum Jehovae purum, illuminans oculos... judicia Jehovae veritas, justa sunt simul" (Psalmuss 19:8-10 [B.A. 7-9]):

apud eundem,

"Beati integri Via, ambulantes in lege Jehovae; beati custodientes testimonia Ipsius, in toto corde quaerunt Ipsum:... Tu praecepisti mandata tua ad custodiendum Valde: utinam dirigantur viae meae ad custodiendum statuta tua; tunc non pudefiam quando respicio ad omnia praecepta tua: confitebor Tibi in rectitudine cordis, quum didicero judicia justitiae tuae" (Ps. 119:17 6 ; pariter ibi vers. 12-15, 88, 89, 151-156; et alibi).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9481

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9481. ‘Secundum omne quod Ego monstro tibi, formam habitaculi’: quod significet repraesentativum caeli ubi Dominus, constat ex significatione ‘formae habitaculi’ quod sit repraesentativum caeli, forma enim est repraesentativum, et habitaculum est caelum; quod forma sit repraesentativum, est quia Divina in 1 caelis etiam sistuntur visibilia in forma; visibilia illa sunt repraesentativa; et quod habitaculum sit caelum ubi Dominus, videatur n. 2 8269, 8309. Qualia repraesentativa apparent in caelo, constat apud prophetas, 3 sicut apud Johannem in Apocalypsi, candelabra, 1:12 seq. , thronus cum viginti quattuor thronis circum illum, et quattuor animalia ante thronum, 4:2 seq. , liber septem sigillis 4 obsignatus, v, equi exeuntes cum 5 aperirentur sigilla, vi, 6 angeli varie amicti cum phialis, ix, x, xv seq, equus albus, xix, et tandem Nova Hierosolyma, cujus muri, portae, fundamenta, altitudo, 7 latitudo, et longitudo describuntur, xxi, xxii; similia etiam apud alios prophetas.

[2] Omnia illa sunt repraesentativa, 8 qualia coram angelis continue apparent in caelis, et sistunt in visibili forma Divina caelestia quae sunt boni amoris, et Divina spiritualia quae sunt boni fidei; talia in summa repraesentata 9 erant per tabernaculum, et per illa quae in tabernaculo, prout per ipsam arcam 10 , per mensam super qua panes, per 11 altare suffitus, per candelabrum, et per reliqua; quae quia formae erant Divinorum caelestium et spiritualium, ideo cum videbantur a populo, quando is in sancto cultu erat, tunc sistebantur in caelo talia quae repraesentabantur, quae, ut supra dictum, erant Divina caelestia quae sunt boni amoris in Dominum, et Divina spiritualia quae sunt boni fidei in Dominum; talem effectum in caelo habebant omnia repraesentativa illius Ecclesiae; sciendum est quod apud hominem semper spiritus et angeli sint, et quod homo absque illis non vivere possit; pariter quod per illos 12 sit nexus homini cum Domino, et quod sic subsistat humanum genus, et quoque caelum; inde constare potest ob quem finem repraesentativa, et quoque ritualia Ecclesiae apud gentem Israeliticam institutae, tum quoque ob quem finem Verbum, in quo omnia quae in sensu litterae, correspondent Divinis quae in caelo, ita in quo omnes res repraesentant, et omnes voces significant; inde 13 est nexus homini cum caelo, et per caelum cum Domino; absque quo nexu nulla prorsus ei vita foret, nam absque nexu cum Ipso Esse vitae, a Quo omne Existere vitae, nulli 14 est vita.

[3] Sed 15 haec non capiunt illi qui credunt quod vita 16 in ipso homine sit, et quod homo 17 absque spiritibus et angelis vivat, ita absque influxu per caelum ex Divino; cum tamen omne inconnexum a Divino perit et nullum fit, et nihil usquam existere potest absque priore se, ita absque Divino, quod est 18 Primum, et 19 ipsum Esse ex se seu Jehovah, proinde nec potest subsistere, nam subsistere est perpetuo existere. 20 Quia ‘habitaculum’ significat caelum ubi Dominus, 21 etiam significat bonum amoris et fidei, 22 nam haec faciunt caelum 23 ; et quia omne bonum est a Domino, et 24 caelum dicitur caelum ex amore et 25 fide in Dominum, 26 inde etiam habitaculum in supremo sensu significat Dominum, 27 ut 28 patet apud Esai. 63:15; Jer. 25:30; Ezech. 37:26, 27; Ps. 26:8; Ps. 43:3; Ps. 90:1; Ps. 91:9; Exod. 15:13; Deut. 12:5, 11 29 ; et alibi; inde constat quod tabernaculum dictum fuerit sanctuarium et habitaculum Jehovae ex eo quod 30 supra memorata repraesentaverit.

Poznámky pod čarou:

1. coelo

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts a quibus talia visa et descripta sunt, .

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts et.

7. et latitudo

8. quae ab angelis visuntur

9. sunt

10. The Manuscript inserts in medio.

11. mensam super qua suffimentum

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. The Manuscript inserts enim.

14. vita foret

15. hoc

16. homini in ipso

17. The Manuscript inserts solus.

18. The Manuscript deletes primum, and inserts ipsum primum.

19. The Manuscript inserts est.

20. Quod Habitaculum significet

21. The Manuscript inserts et quia coelum etiam significat Ecclesiam, et quia coelum et Ecclesiam, .

22. quae

23. The Manuscript inserts et Ecclesia.

24. Ecclesia dicitur Ecclesia

25. The Manuscript inserts a.

26. The Manuscript inserts similiter coelum, .

27. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

28. constare potest a locis ubi dicitur, ut

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.