Bible

 

Exodus 33:23

Studie

       

23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10531

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10531. ‘Quia non ascendam in medio tui’: quod significet non tamen usque Divinum apud ipsam gentem, constat ex significatione ‘non ascendere in medio populi’ cum hoc dicitur a Jehovah, quod sit quod non Divinum sit in ipsa gente, ita non Ecclesia; apud quem enim est Ecclesia, ibi est Divinum; nam ‘ascendere ad terram’ est constituere Ecclesiam, ut supra n. 10526, et ‘in medio tui’ est in interno ejus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.