Bible

 

Exodus 33

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam :

2 mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum,

3 et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es : ne forte disperdam te in via.

4 Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo.

5 Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israël : Populus duræ cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.

6 Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb.

7 Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra.

8 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.

9 Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,

10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.

11 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.

12 Dixit autem Moyses ad Dominum : Præcipis ut educam populum istum : et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.

13 Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc.

14 Dixitque Dominus : Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.

15 Et ait Moyses : Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto.

16 In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram ?

17 Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.

18 Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam.

19 Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.

20 Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet.

21 Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.

22 Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam :

23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4818

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4818. ‘Et vidit ibi Jehudah filiam viri Canaanitae’: quod significet affectionem mali ex falso mali, constat ex significatione ‘filiae’ quod sit affectio boni, de qua n. 2362, et in opposito sensu affectio mali, n. 3024; ex significatione ‘viri’ quod sit intelligens, et in sensu abstracto verum, at in opposito sensu non intelligens et falsum, de qua mox supra n. 4816; et a significatione ‘Canaanitae’ quod sit malum, de qua n. 1573, 1574; inde patet quod per ‘filiam viri Canaanitae’ significetur malum quod ex falso mali; quid malum ex falso mali, dicetur infra:

[2] hic primum dicendum est de originibus tribus Jehudae, nam de illis in hoc capite agitur: sunt tres origines illius tribus seu gentis Judaicae, una est ex Shelah filio Jehudae ex uxore Canaanitide, altera ex Perez, et tertia ex Zerah, filiis Jehudae ex Tamare nuru sua; quod ex illis tribus filiis Jehudae omnis gens Judaica, patet ex recensione filiorum et nepotum Jacobi, qui cum illo venerunt in Aegyptum, Gen. 46:12;

tum ex classificatione eorum secundum familias, de qua apud Mosen,

Fuerunt filii Jehudae secundum familias eorum, Shelae familia Shelonitae, Perezo familia Parzitae, Zeraho familia Zarhitae, Num. 26:20, et 1 Paral. 4:21;

qualis origo illius gentis sit, inde patet, quod nempe tertia pars eorum ex matre Canaanitide, et binae tertiae partes ex nuru, omnes inde ex illegitimo toro, conjugia enim cum filiabus Canaanitarum severe prohibita fuerunt, ut constare potest ex Gen. 24:3; Exod.

34:16; Deut. 7:3; Reg. 11:2; Ezra ix et xi; et cubare cum nuru erat mortis, ut patet apud Mosen,

Quod ad virum qui concubuerit cum nuru sua, occidendo occidentur ambo, confusionem fecerunt, sanguines eorum super iis, Lev. 20:12;

quod Jehudah hoc factum cum nuru, retulerit ad legem de leviratu, in qua de fratre statuitur, nusquam de patre 1 , ut patet a vers.

26. hujus capitis, hoc involvit quod filii ex Tamare agnoscerentur pro filiis Eri primogeniti, qui natus ex matre Canaanitide, et malus fuit in oculis Jehovae, et ideo mori factus 2 , vers. 7; nam qui primum nati sunt per leviratum, non erant ejus a quo concipiebantur, sed ejus cujus semen excitabant, ut constat ex Deut. 25:5, 6;

et quoque ab hujus capitis vers. 8, 9, 9;

praeterea qui a Tamare nati sunt, nati sunt per scortationem, autumabat enim Jehudah cum ingressus ad illam, quod esset scortum, vers. 15, 16, 21 3 ; inde patet unde et qualis origo gentis Judaicae; et quod ex mendacio locuti sint apud Johannem, Dicunt Ipsi Judaei, Nos ex scortatione nati non sumus,

8:41.

[3] Quid haec origo involvit et repraesentat, patet a sequentibus, quod nempe interiora eorum similia fuerint, seu similem originem habuerint; quod ‘duxerit Canaanitidem’, involvit [et repraesentat]

originem ex malo quod ex falso mali, nam id significatur in sensu interno per ‘filiam viri Canaanitae’; quod concubuerit cum nuru sua [per scortationem] involvit et repraesentat damnationem ex falsificato vero 4 ex malo, scortatio enim ubivis in Verbo significat falsificationem veri, ‘videatur’ n. 3708. Malum ex falso mali est malum vitae ex falso doctrinali, quod exclusum est a malo amoris sui, hoc est, ab iis qui in illo malo sunt, et confirmatum per Verbi sensum litterae; talis origo est mali apud gentem Judaicam, et talis origo est mali apud aliquos in orbe Christiano, imprimis apud illos qui in Verbo intelliguntur per ‘Babelem’; id malum tale est ut praecludat omnem viam ad internum hominem, usque adeo ut in illo non aliquid conscientiae possit formari; nam malum quod homo ex falso doctrinali facit, hoc credit esse bonum, quia credit esse verum et sic ex licito, libero et jucundo facit; inde ita ei occluditur caelum ut aperiri nequeat.

[4] Quale hoc malum est 5 , explicationi sit exemplum: qui ex malo amoris sui credunt quod solum unica gens sit quam elegerat Jehovah, et reliqui omnes in mundo sint respective servi et tam viles ut possint occidi ad libitum, etiam crudeliter tractari, et hoc quoque confirmant ex sensu litterae Verbi, sicut gens Judaica crediderat, et hodie quoque gens Babylonica 6 , tunc quicquid mali ex falso illo doctrinali faciunt et ex reliquis doctrinalibus quae constructa sunt super illo ut fundamentali, est malum ex falso mali et destruit internum hominem et praecludit ne usquam aliqua conscientia ibi formari possit; illi enim sunt de quibus in Verbo, qui dicuntur in sanguinibus esse, nam in saevitiis sunt contra omne genus humanum quod non eorum credenda et sic eos adorat, et super eorum altaribus sua munera offert.

[5] Sit etiam exemplum: qui ex malo amoris sui et mundi credunt quod aliquis erit vice Domini in terra et quod ei potestas sit aperiendi et claudendi caelum, ita imperandi super omnium animos et conscientias, et id falsum confirmant ex Verbi sensu litterae, tunc quicquid mali inde faciunt, est malum ex falso mali, quod similiter destruit internum hominem apud illos qui ex malo isto potestatem illam sibi vindicant, ac ita imperant; et destruit usque adeo ut non sciant amplius quid sit internus homo, nec quod sit alicui conscientia, proinde ut non magis credant quod sit aliqua vita post mortem, nec quod infernum, nec quod caelum, utcumque de illis loquuntur. 7

[6] Hoc malum quale sit, non potest discerni a malis aliis ab hominibus in mundo, sed in altera vita ab angelis cognoscitur sicut in clara die; apparent enim ibi mala ac falsa qualia sunt et unde sunt, quoad sua discrimina, quae innumerabilia sunt; secundum illorum genera et species etiam inferna distincta sunt; de his innumerabilibus homo vix aliquid novit; credit modo quod malum sit sed quale malum, non scit; hoc unice ex causa quia non novit quid bonum, et hoc quia non novit quid charitas; si charitatis bonum, etiam opposita seu mala cum suis discriminationibus novisset.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts sic excusaverit.

2. mortuus

3. The Manuscript has these words after 20:12 above.

4. ob falsificatum verum

5. sit

6. The Manuscript has et quoque hodie credit, deletes these words and inserts et quoque Babylonica.

7. In the Manuscript Arcana Coelestia 4818 ended here, the number 4819 was inserted, but then deleted, and remainder of 4858 added at a later sitting, to judge from the change in handwriting.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

3 Regum 11:3

Studie

       

3 Fueruntque ei uxores quasi reginæ septingentæ, et concubinæ trecentæ : et averterunt mulieres cor ejus.