Bible

 

Exodus 33

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam :

2 mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum,

3 et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es : ne forte disperdam te in via.

4 Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo.

5 Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israël : Populus duræ cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.

6 Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb.

7 Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra.

8 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.

9 Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,

10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.

11 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.

12 Dixit autem Moyses ad Dominum : Præcipis ut educam populum istum : et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.

13 Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc.

14 Dixitque Dominus : Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.

15 Et ait Moyses : Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto.

16 In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram ?

17 Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.

18 Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam.

19 Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.

20 Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet.

21 Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.

22 Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam :

23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10543

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10543. ‘A monte Choreb’: quod sit in externis cultus, Ecclesiae, et Verbi, constat ex significatione ‘montis Chorebi’ quod sit Divinum Verum in externis, ‘Chorebus’ enim erat montanum circum montem Sinai, et per ‘montem’ Sinai' significatur Divinum Verum; inde per ‘Chorebum’, qui erat montanum circumcirca, significatur Divinum Verum in externis; quod enim in medio est, et quod altum prae 1 circumjacentibus, significat internum, et inde per quod circum est, et 2 infra, significatur externum; quod mons Sinai significet Divinum Verum, videatur n. 8805, 9420, quod medium sit internum, n. 1074, 2940, 2973, 5897, 6084, 6103, 9164, similiter altum, n. 2148, 4210, 4599, 9489, 9773, 10181, 3 quod circumcirca sit externum, n. 2973, similiter infra. Quia Populus erat in externis et non in interno, ideo cum Lex promulgabatur e monte Sinai, stetit ille in Chorebo infra montem, et mons circumsaepiebatur ne a Populo attingeretur, 4 Exod. 19:12, 13, 21, 23, 24, 20:18 [KJV 21]; Deut. 4:10-12. Dicitur externum cultus, Ecclesiae, et Verbi, quia externum 5 unius est externum 6 alterius, cultus enim est Ecclesiae, ac vera et bona Ecclesiae, et ejus cultus, sunt ex Verbo; 7 quare qui in externis cultus et Ecclesiae sunt in externis Verbi sunt.

Poznámky pod čarou:

1. reliquis

2. inferius significat

3. inde sequitur quod inferius est et circumcirca, sit externum

4. The Manuscript inserts videatur.

5. in uno

6. in altero

7. qui itaque

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9420

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9420. ‘Et ascendit Moscheh ad montem Dei’: quod significet 1 versus caelum, constat ex significatione ‘montis Sinai’, qui hic est ‘mons Dei’, quod sit lex seu Divinum Verum 2 quod a Domino, ita Verbum quale est in caelo, proinde 3 etiam caelum, de qua n. 8399, 8753, 8793, 8805. Quod revelatio facta sit super monte, et quod mons ille dicatur ‘mons Dei’, est quia ‘mons’ significat caeleste 4 amoris, quod est bonum, et inde caelum, et in supremo sensu Dominum, n. 795, 796, 2722, 4210, 6435, 8327, ac ‘mons Dei’ Divinum Verum a Divino Bono Divini Amoris Domini, n. 8758; Dominus enim in Verbo ‘Deus’ dicitur a Divino Vero, et ‘Jehovah’ a Divino Bono, n. 2769, 2807, 2822, 3921 fin. , 4295, 4402, 7010, 7268, 8192, 8301, 8988, 9167, inde est quod dicatur mons Dei.

[2] Quod ‘mons Sinai’ sit lex seu Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, ita Verbum, et in supremo sensu 5 Dominus, constat apud Davidem,

Terra contremuit, etiam caeli stillarunt coram Deo, hic Sinai coram Deo, Deo Israelis. Currus Dei sunt binae myriades, milleni pacificorum, Dominus in illis, Sinai in sanctuario, Ps. 68:9, 18 [KJV Ps. 68:8, 17];

quod ‘terra et caeli’ sint externum et internum Ecclesiae, videatur n. 1733, 2117, 2118 fin. , 3355, 4535, et quod ‘currus’ sit doctrina, n. 2760, 5321, 8146, 8148, 8215, inde ‘currus Dei’ sunt doctrinalia seu vera Divina qualia in caelis; inde patet quod per ‘hic Sinai coram Deo, Deo Israelis’, et per ‘Sinai in sanctuario’, significetur lex seu Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, ac in supremo sensu Dominus in caelo: in libro Judicum,

Jehovah, quando exivisti e Seir, quando egressus es ex agro Edomi, terra contremuit, etiam caeli 6 stillarunt, etiam nubes stillarunt aquas, montes defluxerunt coram Jehovah, hic Sinai coram Jehovah, 5: 7 4, 5;

etiam ‘hic Sinai’ pro Divino Vero procedente a Divino Bono Domini: pariter apud Moschen,

Jehovah de Sinai venit, et exortus est de Seir illis; exsplenduit de monte Paran, et venit ex myriadibus sanctitatis, a dextra Ipsius ignis legis illis, Deut. 33:2.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes ad, and inserts versus compare Arcana Coelestia 9413

2. The Manuscript places this after Verbum.

3. etiam altered to quoque

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts Ipse.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.