Bible

 

Exodus 32:4

Studie

       

4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10494

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10494. ‘Quia vir in filium suum, et in fratrem suum’: quod significet quando occlusum est internum, ne verum et bonum e caelo intrent in externum, constat ex significatione 'viri in filium et in fratrem seu postquam occiderint illos, quod sit occlusio interni quoad influxum veri et boni, de qua supra n. 10490, 10492; quod ‘filius’ sit verum videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2628, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, 9807, et quod ‘frater’ sit bonum, n. 3815, 4121, 4191, 5409, 5686, 5692, 6756.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5409

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5409. ‘Fratres Josephi decem’: quod significet talia vera Ecclesiae quae corresponderent, constat ex significatione ‘fratrum’ quod sint vera quae Ecclesiae; haec dicuntur ‘fratres Josephi’ qui est verum a Divino, ex correspondentia; correspondentia enim facit ut conjuncta sint sicut frater fratri; per 1 filios Jacobi significantur omnia fidei, seu vera Ecclesiae in communi, n. 5403, similiter per ‘fratres Josephi’, sed ex correspondentia; per 2 decem filios Jacobi ex Leah significantur vera quae sunt Ecclesiae externae, 3 et per binos filios Jacobi ex Rachel significantur vera quae sunt Ecclesiae internae, ut patet ab illis quae de Leah et Rachele ostensa sunt, quod nempe ‘Leah’ sit affectio veri exterioris et ‘Rachel’ affectio veri interioris, de quibus n. 3758, 3782, 3793, 3819; quod Ecclesiae internum et externum sint fratres, videatur n. 1222; 4 Ipse Dominus inde vera et inde bona per charitatem et fidem correspondentia vocat ‘fratres’, hoc est, illos qui in veris et inde bono sunt 5 ;

apud Matthaeum, Rex dicet illis, Amen dico vobis, in quantum fecistis uni ex his fratribus meis minimis, Mihi fecistis, 25:40 et alibi Respondit illis Jesus, dicens, Quae est mater Mea, aut fratres Mei? et circumspiciens circumcirca, ... dixit, Ecce mater Mea et fratres Mei; 6 quisque namque fecerit voluntatem Dei, hic frater Meus, et soror Mea, et mater Mea, Marcus 3:33-35, Matth. 12:49, Luc. 8:21.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. the maidservants' children were considered to be children also of the mistress

3. at

4. Ipse etiam Dominus vocat ipsa vera et inde bona fratres

5. The Manuscript inserts quatenus in correspondentia.

6. quisquis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.