Bible

 

Exodus 32:33

Studie

       

33 Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3103

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3103. ‘Et accepit vir monile auri’: quod significet Divinum Bonum, constat a significatione ‘monilis auri’ quod sit bonum, et hic quia de Domino in sensu interno agitur, quod sit Divinum Bonum, quod quia e Rationali, dicitur ‘vir’; quod ‘vir’ sit rationale, videatur n. 265, 749, 1007. Antiquis temporibus, cum cultus in Ecclesiis erant repraesentativi, et noverunt quid significabant, quando inirentur conjugia, solitum erat sponsae dare monile auri ac armillas, 1 quia Ecclesia per ‘sponsam’ repraesentabatur, ejus bonum per ‘monile’, et verum per ‘armillas’; et quia notum fuit, quod amor conjugialis qui sponsae et uxori, ex conjugio Divini Boni et Divini Veri 2 Domini descenderet, 3 n. 2508, 2618, 2727-2729; monile auri ponebatur super nasum, ut patet quoque a sequentibus ubi dicitur quod ‘posuerit monile super nasum’, vers. 47, ex causa quia ‘nasus’ significabat boni vitam, ex respiratione quae ibi, quae in sensu interno est vita, et quoque ex odore, qui est gratum amoris, cujus est bonum, n. 96, 97.

[2] Quod ‘monile’ esset insigne conjugii quoad bonum, etiam ex aliis locis in Verbo constat, ut apud Ezechielem,

Ornavi te ornatu, et dedi armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum, et dedi monile super nasum tuum,

16:11, 12;

ubi de Antiqua Ecclesia, quae ibi Hierosolyma, quae describitur sicut ‘sponsa, cui armillae, torques, et monile, data’, ‘armillae super manus’ 4 erant insigne repraesentativum veri, et ‘monile super nasum’ insigne repraesentativum boni:

apud Esaiam,

Quia extollunt se filiae Zionis, ... decalvabit Dominus verticem illarum, ... et removebit... annulos et monilia nasi, mutatorias vestes, amicula, 3:16, 17,

[18], 21, 22; ‘filiae Zionis quae se extollunt’ pro affectionibus mali intra Ecclesiam n. 2362, 3024; ‘annuli et monilia nasi quae removebuntur’ pro bono et ejus insignibus; ‘mutatoriae vestes et amicula’ pro vero et ejus insignibus:

apud Hoscheam,

Visitabo super illam dies baalium, quibus suffivit, et induit monile suum, et ornatum suum, et ivit post amasios suos, 2:13;

ubi de Ecclesia perversa, et de nova post illam, ‘monile’ etiam pro insigni boni Ecclesiae. Cum monilia illa aptabantur auribus, significabant etiam bonum, sed bonum actu, ac in opposito sensu malum actu, ut Gen. 35:4; Exod. 32:2 4.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts sponsae monile et armillae dabantur.

2. The Manuscript has a Domino

3. The Manuscript inserts videatur.

4. The Manuscript has pro insigni repraesentativo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.