Bible

 

Exodus 32:21

Studie

       

21 Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10494

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10494. ‘Quia vir in filium suum, et in fratrem suum’: quod significet quando occlusum est internum, ne verum et bonum e caelo intrent in externum, constat ex significatione 'viri in filium et in fratrem seu postquam occiderint illos, quod sit occlusio interni quoad influxum veri et boni, de qua supra n. 10490, 10492; quod ‘filius’ sit verum videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2628, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, 9807, et quod ‘frater’ sit bonum, n. 3815, 4121, 4191, 5409, 5686, 5692, 6756.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3489

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3489. Quod talis sit Ecclesia, non apparet coram illis qui in Ecclesia sunt, nempe quod contemnant et aversentur omnia quae sunt boni et veri, tum quod inimicitias gerant contra illa, imprimis contra Ipsum Dominum; frequentant enim templa, audiunt praedicationes, in quodam sancto sunt cum ibi, ad Sacram Cenam eunt, et inter se quandoque de illis decenter loquuntur, ita aeque mali sicut boni, etiam inter se in civili charitate seu amicitia vivunt; inde est quod coram oculis hominum non aliquis contemptus, minus aversatio, et adhuc minus inimicitia contra bona et vera fidei, ita nec contra Dominum, appareat; sed illa sunt externae formae, quibus unus alterum seducit; at internae formae hominum Ecclesiae prorsus dissimiles sunt, etiam externis 1 prorsus contrariae; internae formae sunt quae hic describuntur et quae sunt tales; hae quales sunt, 2 apparet ad vivum in caelis, angeli enim non attendunt ad alia quam ad interna, hoc est, ad fines, seu ad intentiones et voluntates, et ad cogitationes inde; hae quam dissimiles externis sunt, constare potest ex illis qui ab orbe Christiano in alteram vitam veniunt, de quibus videatur n. 2121-2126, 3 in altera enim vita solum interna sunt secundum quae 4 ibi cogitant et loquuntur, nam externa cum corpore relicta sunt;

[2] ibi patet quod utcumque tales visi sunt pacifici in mundo, usque odio habuerint unus alterum, et odio habuerint omnia quae sunt fidei, 5 cumprimis Dominum, 6 nam cum solum Dominus coram illis in litera vita nominatur, sphaera non modo contemptus, sed etiam aversationis et inimicitiae contra Ipsum manifeste ab illis exspirat et circumfunditur, etiam ab illis qui secundum apparentiam sancte de Ipso 7 locuti sunt, ut et qui praedicarunt; similiter cum nominatur charitas et fides: sunt 8 tales in interna forma, quae ibi manifestatur, ut si dum in mundo vixerunt, externa illis soluta et adempta fuissent, hoc est, si non ibi timuissent vitae, et timuissent leges, ac imprimis si non timuissent famae propter honores quos ambiverunt et affectaverunt, et propter opes quas concupiverunt et avide quaesiverunt, ruissent unus contra alterum ex intestino odio secundum conatus et cogitationes, et absque ulla conscientia diripuissent aliorum bona, et quoque absque ulla conscientia trucidavissent, quam maxime insontes; tales sunt Christiani hodie quoad interiora, praeter paucos quos non cognoscunt; inde patet qualis est Ecclesia.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has apud plerosque

2. The Manuscript has apparent

3. The Manuscript has ibi

4. The Manuscript inserts illi.

5. The Manuscript inserts et.

6. The Manuscript has quapropter cum modo

7. The Manuscript inserts in mundo.

8. The Manuscript inserts enim.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.